Annus
2 0 0 6


Chadiae moderatores legationem ex Sudania revocavisse

Chadiae moderatores legationem ex Sudania revocavisse

Iovis die, postridie Idus Apriles, postquam exercitus Chadianus rebelles in N'Djamena repulerat, moderatores nuntiaverunt legationem suam ex Sudania definite domum revocatum iri, quorum tamen rectores denuo denegaverunt se auxilia rebellibus tulisse. Ad hoc praeses Chadiae exsulum, qui ex bello in regione Sudaniae Darfur furente eo confugerunt, expulsionem minatus est: quorum numerus bis centena milia existimatur.

Veneris die moderatores Chadiani CLX captivos in foro coram populo militibusque incedere coëgerunt; praeses Idriss Deby totius orbis civitates monuit bello in Darfur antem finem mensis Iunii finem imponendum esse, aliter exsules in Chadia orientali iamdiu habitantibus alio ferenda esse, quibus commeatum vix nunc instituta mundana suppeditant. ONU et USA Chadiam admonuerunt, ut leges mundanas de exsulibus tutandis observent.

Ioannes Marcus de la Sablière Francogallicus, legatus ab ONU missus, rebelles ex Darfur venisse confirmavit: quorum constat circiter CL Veneris die in pugna apud oppidum Adre occisos esse. Sed exercitum Chadiae itemque caput N'Djamena se oppugnaturos esse reti televisifico BBC oppositores proclamaverunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae