De clade Silvii Berlusconi
De clade Silvii Berlusconi
Suffragia in Italia Solis Lunaeque diebus habita finem
regimini Silvii Berlusconi imposuerunt et potestatem Unioni
tribuerunt, quae duce Romano Prodi omnes factiones sinistras et
fere omnes medias collegit. Electores consensus suos
bipertiverunt. In senatu inferiore (Camera dei deputati)
pars laeva XXV milibus suffragiorum adversarios superavit, quod
minimum est, si consideres XL miliones comitiis interfuisse: hoc
tamen sufficit, ut multo plures sellas occupent, nam ita
recentissime pars dextera legem de senatu inferiore eligendo
commutaverat. In senatu autem superiore (Senato della
Repubblica) numero consensuum pars dextera adversarios
superavit, sed duobus tantum sellis praevaluit pars laeva, ob
singularem legem senatui creando recenter confectam; hic maximi
momenti fuerunt suffragia civium Italicorum in externis locis
habitantum, praesertim in America, quibus primum facultas
suffragia ferendi concessa est. Hoc denique videtur, omnes
mutationes regularum, quibus creantur electi, paulo ante diem
comitiorum a senatoribus Silvii Berlusconi sociis allatas, ut
sibi partem maiorem sellarum quoquo modo acquirerent, contra
eosdem conversas esse.
Postridie computationem suffragiorum allatorum, Silvius
Berlusconi inopinate se exitum senatus inferiori reicere
adfirmavit, alteram computationem postulans, manumque Romano
Prodi porrexit hoc proponens, neutrum illorum moderatorem summum
fieri et magnum foedus, Germaniae more, institui, ita ut patria
tam acriter dimidiata communi labore regatur. Quod irate victor
reiecit.
Sed haud facile opus Romano Prodi paratum est: praeter
paucitatem gregis electorum in senatu superiore et varietatem
eius sociorum, die XVIII mensis Maii praesidis rei publicae
Caroli Azeglio Ciampi munus cessabit, cui tam ambiguus exitus
suffragiorum promptam nominationem Romani Prodi, ut rector summus
fiat, arduam efficit; aliter proximo rei publicae praesidenti
rector summus nominandus erit. Sed quis proximus praesidens rei
publicae futurus sit quandoque senatus tam acriter divisus eum
electurus sit, nemo praevidere potest.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|