Annus
2 0 0 6


11

USA Venetiolenses incusat

USAe minister vicarius rebus exteris addictus Nicolaus Burns praefectum urbis Caracas, capitis Venetiolae, de tumultu tolerato accusavit, quod plurimi fautores praesedentis Chavez in legati USAe pompam ova cepas aurea poma coniecerunt birotis autocinetis (ut in imagine aspicis) insectantes. Praefectus autem urbis negavit auctoritatibus ullam culpam perturbationis attribuendam esse. Cives Venetiolenses legato Brownfield male dicere consueverunt, sed primum Veneris die eum esca proiecta percutere conati sunt, postquam necessaria folli baso (baseball) ludendo egenis pueris ipse dono obtulisset.

Nicolaus Burns sollemniter adfirmavit graviter consuetudinem USAe et Venetiolae affectum iri, si talia iterum acciderint, quod custodes publici minime reclamantes repressissent. Cui nuntius praefecti Ioannis Barreto respondit suo neminem iussu tumultus participem fuisse, quod sponte incolae insulae illius coeperunt, ut inde Brownfield expellerent.

Legatus USAe securitatem sibi suique concivibus vehementer postulavit; sed praeses Chavez plus quam semel moderatores Americanos accusavit, quod mortem suam temptavissent, ut ingenti petrolei copia potirentur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae