Annus
2 0 0 6


09

Moderatorem Palaestinum captum et dimissum esse

Custodes publici Israëliani Mercurii die per horas quinque detinuerunt, deinde dimiserunt ministrum Palaestinum Khaled Abu Arafa, rebus Hierosolymitanis addictum, in statione urbis orientali al-Azaria: qui iam antea in vinculis coniectus erat, ut fautor factionis Hamas. Se mulcatum, non interrogatum esse dixit, cum in locum muneris decessoris sui aliquid ablaturus se conferret. Auctoritates Israëlianae se virum deprehendisse aiunt, quod loca adire vellet, quo ei adire non liceret.

Diurnarius retis televisifici BBC Roger Hardy putat rectores Israëlianos id consequi denuo velle, ut voluntas factionis Hamas conteratur, quae rem publicam Israël recognoscere nolit: abhinc auctoritates et rectores partis Hamas faventes difficilius se quolubet conferre posse.

Magis ardue in insulis orientalibus Hierusalymitanis quam alibi res se habent: ubi Palaestini caput rei publicae suae condere moliuntur, cum civitas Israël totam urbem, civitatis caput, sibi servare cupiant. Consilium Ehud Olmert, partis Kadimae principis, hoc est, ut Israël tota Hierosolyma occidentalis ripaeque pars maior maneat.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae