Annus
2 0 0 6


in orbe
Numerus militum Americanorum in Iraquia occisorum limen trium milium transgressus est.
Deactivata sunt duo vetera reactra nuclearia electrificinae atomicae Kozlodui Bulgarorum. Id facere regimen pollicitus est antequam haec terra Unionem Euroaeam intraret, id est 1 Ianuarii 2007. Regimen tamen credit reactra - utrumque vi 440 MW - non tam vetera esse, ut securitati hominum imminere possint. - 31/12/2006 21h51
in orbe
Militiae regulares, quibus copiae Aethiopicae auxilia ferunt, cum armatis islamicis dimicant Jilib, in urbe Somaliae quo se rebelles Mogadishu relicta confugerant, postquam familiae islamicae consilium pactionum agendarum reiecerunt. - 31/12/2006 16h58
in orbe
Sex pyrobola Bangkok, in capite Thailandiae, dirupta sunt, qua propter haud minus XX homines vulneribus affecti sunt: cur hoc evenerit, ignoratur . - 31/12/2006 16h52
in orbe
Duo cives Aequatoriae, qui in aeriportu Hispanico Barajas erant cum pyrobolum gregis terroristici ETA diruptum est, frustra exqiruntur; quos mortem obiisse censet regimen Aequatoriae. - 31/12/2006 16h47
homines
Saddami Hussein corpus in sepulcro familiae in vico Awja apud Tikrit positum est. - 31/12/2006 16h30
in orbe
Apud Indonesiam demersa est navis ob infaustam tempestatem: 9 tantum ex circiter 600 superfuisse putantur. - 31/12/2006 01h26
homines
Fidelis Castro, praesidens Cubanorum iam diu convalescens, per radiophoniam concives suos salutavit, haud proximam diem reditum sui nuntians. - 31/12/2006 01h17
in orbe
Saddamus Hussein, capitis damnatus, supplicio diluculo affectus est. - 30/12/2006 09h33
in orbe
Saddamus Hussein ante primam lucem suspendetur: hoc nuntiavit iudex provocationis Munir Haddad. - 30/12/2006 01h20
in orbe
Maximo in Europa incremento demographico fruitur Islandia, ubi crevit hoc anno numerus civium gradu 2.6%, ita ut populum 307 261 hominum nunc insula haberet - nuntiavit rector sedis statisticae huius terrae Olof Garoarsdottir.
Moscoviae mortuus est 104 annorum praeclarus speculator Sovieticus Boris Gud', qui, inter alia, anno 1925 particeps fuit captationis speculatoris Britannorum Sydney Reilly. Tempore belli mundani Gud' una cum Ricardo Sorge consilia Iaponum cognoscere conabantur. - 29/12/2006 23h39
oeconomia
Nisi regimen Belarussiae assenserit maiora pretia pro petrogasio Russico solvere, advectio gasii per hanc terram in Unionem Europaeam die 1 Ianuarii rumpi poterit - minatus est vicarius praesidii societatis Gazprom Alexander Medvedev ab actis diurnis 'Le Figaro' percontatus. - 28/12/2006 22h54
in orbe
Copiae Somalorum caput Mogadishu inire coeperunt, postquam militiae islamicae inde recesserant hoc se fecisse dicentes, ne cruor nimius effunderetur. - 28/12/2006 21h51
scientiae
USAe minister rebus interioribus addictus censet ursum arctoum inter species periclitantes inserendum esse: loca enim polo boreali proxima, glacie dissoluta, ursorum alborum neque vitae neque generationi apta tempore hoc videntur. - 28/12/2006 21h46
religio
Tres miliones muslimorum se Mecam conferunt, ut rite peregrinentur; quod iter Hajj appellatum muslimus quisque semel in vita facere debet. - 28/12/2006 21h33
oeconomia
Index bursae Neoeboracensis Dow Jones die Mercurii novum culmen historicum attigit, excedens limen 12500 punctorum. - 28/12/2006 00h15
athletica
In profundis lacus Sandungen ad Oslo mortem invenit praeclarus nartator campestris Norvegiae Ivar Formo, victor cursus 50 chiliometrorum ludis olympicis anno 1976 Innsbruckiae habiti. Biocolytae putant glaciem irruisse, cum Formo curriculum suum cottidianum nartis peragebat. - 27/12/2006 12h23
in orbe
94. annum vitae agens mortuus est Geraldus Ford, olim praesidens USA, qui solus in historia moderator regiminis Americani non per suffragia factus est, postquam Richardus Nixon anno 1974 a iudicibus de hoc munere evocatus esset. - 27/12/2006 09h34
in orbe
Tribunal provocationis iterum tyrannum Iraquiae Saddamum Hussein capitis condemnavit, sententiam priorem confirmans: ante tricesimum diem cum duobus correis suspendetur.
Dies secundus anniversarius celebratur tsunamis, id est maris Indici motus immanis quo multa millia hominum mortem obierunt, amplissima mira litora gravibus damnis affecta sunt; Sumatrae, in insula Indonesiae, alluvies oram eandem submersit quam tsunamis vastaverat. - 26/12/2006 23h07
politica
USA favent actibus regiminis Aethiopiae contra islamistas Somalienses - nuntiavit rhetor ministri rerum externarum Gonzo Gallegos. Ob ictus aeronavium Aethiopicarum necnon exercitus legalis regiminis Somaliae ultimis diebus circa mille islamistarum mortui esse putantur.
Saltem 260 Nigeriani vitam amiserunt in displosione fistulae petroleariae ad urbem Lagos; vulnerati sunt 300 homines - nuntiat ex urbe capitali Nigeriae societas Crux Rubra. - 26/12/2006 22h50
in orbe
Ob virus H5N1 mortua est 15 annos nata puella Aegyptiaca - nona iam victima gripae avilis ab ultimo mense Februario, cum morbus hic primum Aegyptum petiverit. - 25/12/2006 22h33
in orbe
Mortuus est 73 annorum cantator Americanus James Brown, qui conditor fuisse putatur generum musicae popularis soul, rap, funk et disco.
Aethiopicae aeronaves pyrobolis adortae sunt aeriportum urbis capitalis Somaliae Mogadishu. Quod erat primus ictus Aethiopum contra islamistas Somalenses.
Fame et furore ductus elephans necavit tres et vulneravit decem habitatores vicorum Parva et Kuriam Indiae Orientalis. - 25/12/2006 01h36
in orbe
In urbe capitali Turcmenorum Askhabad solemniter sepultus est praesidens huius terrae Saparmurad Niazov, qui per ultimos 21 annos autocratice Turcmeniam regebat. - 24/12/2006 11h45
in orbe
Secundum aestimationem societatis demographicae Deutsche Stiftung Weltbevoelkerung (DSW), 1 Ianuario proximi anni 6.6 miliarda hominum in terra habitabunt.
Consilium Securitatis ONU declaravit sanctiones oeconomicas contra Iraniam esse applicandas ob ambitiones nucleares huius terrae.
60 autocineta in se invicem collisa sunt in maxima calamitate viaria ad Bordeaux Francogallorum. Nemo viatorum vitam amisit, multi sunt tamen vulnerati.
90 milia hominum eluvie domus suas relinquere coacti sunt in parte meridionali Malesiae, ubi imbres maximi ultimorum 100 annorum terram vastant. - 23/12/2006 22h33
in orbe
Helicoptera Aethiopum cum armatis essedis in Somaliam se Veneris die contulerunt, ut Somaliae exercitui auxilium contra militias islamicas ferrent: quae occupantes repellere in animo habent.
Multa milia profugorum, qui in Chadiam ex Sudania confugerant, ex ONU postulant ut alio auferantur: nam armati Arabici fines saepe transeunt fugitivos enecandi causa. - 23/12/2006 00h58
in orbe
Gazae, in urbe Palaestina, centeni per vias reclamaverunt, ut oppositae factiones violentia desistant iterumque colloquia ad rem publicam regendam incipiant.
22 adolescentibus a Tigribus Tamil, rebellibus insulae Sri Lanka, abreptis Lunae Martisque diebus libertas restituta est: raptores se vehementer erravisse confessi sunt. - 22/12/2006 00h26
scientiae
Caeli studiosi ex Sinis et India montes ad editissimos Himalaya montes ascendent, ut caeli mutationes coniunctim observent. - 22/12/2006 00h19
scientiae
Ministri piscatui addicti Unionis Europaeae sine ulla intermissione de Gadorum morhuarum (cods) piscatu minuendo disputant, ne in oceano septemtrionali piscium illorum numerus nimis afficiatur. - 21/12/2006 00h33
in orbe
In Somalia nova colloquia moderatorum cum muslimis inimicis coepturi sunt post finem dimicationum. - 21/12/2006 00h26
in orbe
Post diuturnam vim indutiae inter Palaestinorum oppositas factiones a praesidente auctoritatis adnuntiatae sunt. - 19/12/2006 23h09
in orbe
Octo homines carbonii monoxydati fumis suffocati in Canada occidentali interierunt, quod procella roboris electrici suppeditationem resecaverat. - 19/12/2006 23h06
in orbe
Incerta adhuc est causa mortis circa quattuor milium gallorum in regione ad septentrionem et orientem spectanti Francogalliae; nonnulli timent id grippam avilem esse.
Sub tutela multorum biocolytarum monstratur Berolinae melodrama Wolfgangi Amadei Mozart 'Idomeneo', quo in fine rex Cretae e sacculo producit capita Iesus, Buddhae, Poseidonis et Mahumetis. - 19/12/2006 01h52
politica
Moderatores Palaestini factionis Hamas fautores populum admonebunt, ne comitiis a rei publicae praesidente Mahmoud Abbas praenuntiatis intersint. - 19/12/2006 00h48
politica
Persae, singularum regionum senatus et consilium clericale deligentes, suffragiis praesidentem Mahmoud Ahmadinejad profligaverunt. - 19/12/2006 00h45
oeconomia
Societates maximae Norvegienses petroleo et gaso ex imo Oceano extrahendis deditae, quibus nomina sunt Statoil atque Norsk Hydro, in unum coniungentur: quo consilio peracto, nulla tantae magnitudinis societas erit, quae in pelago materiem comburendo aptam excipiat. - 19/12/2006 00h41
in orbe
Legatus USAe nuntiavit se Solis die cum moderatoribus Coreae Borealis de armis nuclearibus ab iisdem comparatis collocuturum esse - 16/12/2006 23h01
politica
Praesidens Palaestinorum Mahmoud Abbas populum ad nova comitia advocat; sed factio Hamas, quae mense Januario praevaluit, propositum reiecit. - 16/12/2006 22h55
insolita
In aeronavi Saudiana volante ex sacculo viatoris 80 parvi mures exierunt et per totum vehiculum discucurrent, omnes terrentes. - 16/12/2006 08h45
athletica
Augustae Taurinorum duo adulescentes lusores pedifollici gragis iuvenilis "Juventutis", qui ante certamen exercebantur, sphaeras prehendere conati in parvo algido lacu demersi sunt: quorum corpora urinatores submersa compererunt. - 16/12/2006 08h41
scientiae
Volaticotherium antiquus nominatus est sciurus volitans ante 125-165 miliones annos vivens, cadaver cuius modo in Sinis a palaeologis est repertum - nuntiant novissima acta "Nature". Quod, si verum est, monstret mammalia ante aves volare scivisse. - 15/12/2006 12h39
homines
Investigatores Britannici principis Caroli uxorem Dianam eiusque moechum Dodi Al Fayed forte, minime cuiusvis ob voluntatem, ebrii raedarii causa interiisse convenerunt. Requiescant nunc in pace! - 14/12/2006 23h45
in orbe
Cancro obiit Antonius Balasingham, qui cum regimine Srilankae partes Tamiliensium tigridum defendens egerat. - 14/12/2006 23h40
politica
Nova praesidens Helvetiae suffragiis parlamentariorum facta est 61 annorum Micheline Calmy-Rey, ministria adhuc rerum externarum. Ut mos est Helvetorum, munere praesidentis terrae spatio unius tantum anni Calmy-Rey fungetur. - 14/12/2006 00h58
in orbe
ONUs consilium ad iura humana tutanda statuit quinque observatores in Sudaniam mittendos esse, qui de caedibus perpetratis et vi ibi in insontes illata indagent atque referant. - 13/12/2006 20h43
homines
Augusto Pinochet funus factum est: cui 5000 fautores in luctu adfuerunt, longe plures contemptum et indignationem tribuerunt. - 13/12/2006 00h57
in orbe
Praeses Persarum Ahmadinejad delirus, allocutus omnes qui conventui a se convocato de holocausto "Shoah" appellato intervenerunt, cyclum vitae regiminis Sionistici descendere coepisse dixit, ideo rem publicam Israel mox evanescendo destinatam esse.
70 perierunt, 150 vulnerati sunt Bagdati, diruptis autoraedis duabus invicem haud longinquis: operarii Shiitae victimae sceleris horrendi fuerunt. - 12/12/2006 18h48
in orbe
Pilulis contraconceptivis uti coacti mox erunt sciuri carolinenses Britanniam inhabitantes - decreverunt magistratus. Qui sciuri advenae imminent existentiae indigenorum sciurorum vulgarium - horum enim tantum 160 000 in insula remanent, dum illorum 3 miliones.
Omnino adhuc ignota pictura Winstoni Churchil "Aspectus suburbii Marakeshiano Tinherir" empta est auctione Londinensi 612.8 milibus librarum. - 11/12/2006 21h33
in orbe
Ob infarctum mortuus est 91 annorum dux generalis Augusto Pinochet, olim (1973-90) dictator Chiliae. Tempore eius dictaturae circa tria milia hominum vitam amiserunt.
42 homines, maxima ex parte toxicomania laborantes, mortui sunt in incendio nosocomii Moscoviae. - 10/12/2006 19h51
in orbe
Constantinopoli, Smyrnae et Ancyrae custodes publici Turcarum comprehenderunt et in vincula duxerunt decem tromocratas gregis terroristici Al Qaeda.
Tres Itali unusque Nigerianus Jovis die abrepti sunt: se raptus reos confessi sunt socii MEND, id est gregis armati ad amnis Nigeri delta liberandum, quae petrolei suctionem a societatibus occidentalibus, pro quibus quattuor viri operam dare solebant, confectam desinere cupiunt. - 10/12/2006 00h42
in orbe
Typhone insulis Philippinis imminente in aliud tempus delatus est conventus moderatorum decem terrarum Associationis Nationum Asiae Meridionalis et Orientalis ASEAN. Conventus septimana exeunte in insula Cebu erat habendus. - 08/12/2006 12h13
politica
Turcia assensa est unum portum unumque aeriportum navibus Cypriis aperire. Hoc peracto negotiationes Ancarae cum Unione Europaea pergi possint; regimen tamen Nicosiense respondit id non satis esse, ut veto eorum tolleretur. - 08/12/2006 00h54
in orbe
16.6 milionibus coronarum Sueticarum, milies ergo tantum quam pretium initiale, in auctione Uppsalae habita empta est pictura cuiusdam discipuli Rubens; emptor anonymus rumoribus ductus esse putatur picturam ab ipso Rubens fuisse pictam.
Quartum quemque gorillam Africae Centralis, id est 5500 huius speciei animalia, necavit virus Ebola-Zair - nuntiant studiosi Hispani Magdalena Bermejo et Jose Domingo Rodriguez Tijeiro.
A die Veneris non licet in scholis Graeciae telephonis mobilibus uti. - 07/12/2006 15h36
scientiae
Societas Americana universo explorando NASA asseverat se invenisse in superficie planetae Martis vestigia recentia - ante nonnullos scilicet annos facta - praesentiae aquae.
Sine ullo dubio sepulcrum repertum in basilica sancti Pauli ultra muros Romae sepulcrum est ipsius sancti apostoli - clamant archaeologi Vaticani, qui proximo die Lunae argumenta huius rei publicaturi sunt. - 06/12/2006 20h31
in orbe
56.3% Russorum lugent diruptionem Unionis Sovieticae, dum tantum 18.7% hac re gaudent - patet ex indagatione opinionum a societate Baskirov & Consortes peracta.
Maxima in mundo zona tutelae silvarum designanda est in Brasiliana provincia Para, qua superficies 150 milium chm.q. silvae Amazonicae protegatur. - 06/12/2006 11h44
oeconomia
Summa 6 mld USD Sinenses structuri sunt novos transasiaticos ductus ferreos, quibus iungantur Sinae cum Thailandia, Vietnamia necnon Burma - nuntiat sedes diurnaria Xinhua. - 06/12/2006 11h33
in orbe
Commutatio rerum peracta est in insula Pacifica Fiji, ubi die Lunae mane milites duce Frank Bainimarama praesidia biocolytarum vi ceperunt.
Populista Hugo Chavez reelectus est a populo ut praesidens Venetiolae, triumphans super aemulatorem - qui est Manuel Rosales, gubernator provinciae Zulia - proportione suffragiorum 61%-38%. - 04/12/2006 11h24
politica
Maxime populo gratus vir Bulgariae, urbis capitalis Sophiae burgimagister Boiko Borisov, novam factionem politicam condidit (nomine Cives pro Europaeo Futuro Bulgariae - GERB)), cui iam favent - secundum indigationem opinionum - dimidia pars Bulgarorum. Adhuc Borisov unionem cum parte dextra ferire conabatur, frustra tamen.
Slovakiam regentes populistae Roberti Fico (factio Smer) victores discesserunt electionum localium. Altera factio victrix Coalitio Hungarorum Slovakiae (SMK) facta est. - 03/12/2006 19h57
politica
Corde graviter dolet Augustus Pinochet, 91 annos natus, olim ferus dictator Chiliae. - 03/12/2006 14h59
in orbe
Philippinarum praesidens Gloria Arroyo statum calamitatis proclamavit, postquam copiosis pluviis immanibusque labibus centena hominum obierunt, millia domo orbata sunt. - 03/12/2006 14h56
in orbe
Bagdati non minus 40 homines interfecti, 80 vulnerati sunt propter trium autoraedarum diruptionem media in urbe perpetratam. - 02/12/2006 18h14
politica
Dux Cubanorum Fidelis Castro, cuius octogesimus natalis hodie celebratur, aegrotans recensui in suum honorem habito non interfuit. Qua re de salute eius dubitatur. - 02/12/2006 18h09
in orbe
Nives et procellae in Illinois, Wisconsin et Missouri, mediis in Civitatibus Americae Unitis, magna damna intulerunt: 500.000 homines electrica vi orbati, fere mille aeria itinera deleta, viae autoraedis impeditae sunt. - 02/12/2006 18h04
athletica
Certamina novissima scyphi UEFA: Celta Vigo vicit Fenerbahce 1:0 (0:0), follem in portam iniecit Ernesto Fabian Cannobio (77 min.); Panathinaikos cum Rapid Bucuresti indecisivo effectu certaverunt (0:0), simili effectu finierunt certamina Mlada Boleslav-Paris St Germain necnon Eintracht Frankfurt-Newcastle United; Ajax Amsterdam triumphavit super Espanyol Barcelona 2:0 (1:0), ubi portae erant violatores Walter Pandiani (36) et Ferran Corominas (78); Wisla Krakow proportione 3:1 vicit FC Basel, portae Vistulanorum - Pawel Brozek (10, 83) et Jean Paulista (71), Basileanorum autem - Mladen Petric (9). AS Nancy superaverunt Feyenoord Rotterdam 3:0 (2:0), iaculantibus Sebastien Puygrenier (22), Andre Bahia (43, in portam sui) et Monsef Zerka (65, ictu poenario). Austria Wien autem victa est 0:1 (0:1) a Sparta Praha, iaculatore Tomas Repka (11). - 30/11/2006 23h50
in orbe
Usque ad mortem in carcere manebit generalis Serbus Stanislav Galic, qui annis 1992-95 obsidioni urbis Saraievo praerat - decrevit Tribunal Hagense. Quae est maxima adhuc sententia huius tribunalis.
Tempore peregrinationis Turcicae die Iovis papa Benedictus XVI Constantinopoli Hagiam Sophiam necnon Meschitam Caeruleam visitavit. - 30/11/2006 23h32
politica
Praeter opinionem non invitaverunt moderatores NATO tempore sessionis Rigae modo habitae Albaniam, Croatiam et Macedoniam, ut foedus intrarent. Hae tres terrae membra NATO verisimiliter demum anno 2008 fient. - 30/11/2006 12h22
in orbe
Papa Benedictus XVI meridie Martis Ancaram advenit, ubi in aeriportu solemniter acceptus est a ministro primario Turcorum Recep Tayyip Erdogan. - 28/11/2006 23h49
in orbe
Independentiam petere sola optio est, quae nobis remanet - nuntiavit sedi diurnariae Reuters dux bellatorum clandestinorum "Tigrides Tamilienses", qui cum regimine Taprobanis (Sri Lanka) pugnant.
Aeronavis venatoria Americana F-16 de caelo cecidit in Iraquia septentrionali - nescitur tamen utrum ob missilis ictum aut quoddam defectum; ignota quoque manet condicio aeriplanigae.
Ex electionibus praesidentialibus in Aequatoria modo habitis victorem discessit candidatus partis sinistrae Rafael Correa. - 27/11/2006 16h10
in orbe
Nisi communitas internationalis celerrime agat, in regione Proximi Orientis mox habebimus tria bella domestica: in Iraquia scilicet, Libano et Autonomia Palaestina - monet Iordaniae rex Abdullah. - 26/11/2006 23h11
socialia
Quattuor operarii combusti mortem horrificam obierunt in parvo vico Umbro "Campello ad Clitumnum", cum in magna officina olivi immani incendio cisternae affectae sunt. - 26/11/2006 23h09
in orbe
Pontifex Romanus Benedictus XVI meridie fideles allocutus populum Turcarum, quem mox visitabit, "historia et cultu divitem" appellavit. 20.000 tantum homines Constantinopoli reclamaverunt. - 26/11/2006 22h57
politica
Silvius Berlusconi, qui usque ad mensem Maium praesidens regiminis Italici fuit, contionans ex improviso ob fatigationem animo defecit. Nunc valet. - 26/11/2006 20h09
politica
Segolene Royal a congressu socialistarum Francogallorum nominata est candidatus officialis, qui nomine eorum in suffragiis praedidentialibus anni 2007 aemularetur. - 26/11/2006 19h40
in orbe
Mulier Palaestina Fatima al-Nadzar, mater 9 liberorum aviaque 41 nepotum ictum suicidialem in milites Israhelianos perfecit, deo gratia neminem praeter se occidens.
Moderatores decem terrarum Americae Meridionalis - Argentinae, Boliviae, Brasiliae, Chiliae, Aequatoriae, Columbiae, Paraguaiae, Peru, Surinam et Uruguaiae - pactum inierunt, quo civibus eorum intra fines harum terrarum libere (sine scilicet litteris transitualibus) commeare liceret. - 25/11/2006 01h51
in orbe
Post caedes immanes Jovis die a Sunnitis in Iraquia perpetratas, Veneris die quattuor meschitae igni a Shiitis inflammatae sunt. Moderatores prohibuerunt, quominus quivis per vias Bagdati ambularet. Non minus CC enecti sunt. - 24/11/2006 20h40
in orbe
Alexander Litvinenko in epistola praesidentem Russorum Putin unum virum, haud reclamationem ad silentium reducere posse scripserat.
Alexander Litvinenko Londinii mortem obiit; cuius narratur in urina polonium, metallum radioactivum perveneficum, inventum esse. - 24/11/2006 20h33
religio
Fautores gregis nationalistici Turcarum BBP reclamantes musaeum Sanctae Sophiae, olim cathedralem Christianam, Mercurii die occupaverunt: qui adversantur, quominus pontifex Romanus Turciam septimana proxima visitet. - 23/11/2006 08h13
politica
Suffragiis in Batavia nuper habitis, victrix sed debilitata exiit factio Christiano - democratica, magnum consensum vero accepit pars socialistica a Marijnissen ducta, quae tertia facta est post laboristas. - 23/11/2006 08h02
homines
Michael Gorbaciov, qui postremus fuit praesidens Unionis Sovieticae, in nosocomio quodam Germanico curatur, quod carotidum morbo aegrotat. - 23/11/2006 07h56
oeconomia
Maximam in mundo helioelectrificinam vi 100 MW Sinenses structuri sunt in provincia Gansu.
Ova acupenserum in provincia Gallica Dordogne altorum Moscoviae vendere cupit societas Caviar House & Prunier. - 22/11/2006 13h42
cultus
Angelopoli in nosocomio mortuus est 81 annorum Robert Altman, praeclarus dispositor scaenarum Americanus, qui inter alia cinemata fecit "MASH", "Lusor" necnon "Pret-a-porter". - 22/11/2006 13h38
politica
Syriam et Iraquiam denuo legatos diplomatarios in suas invicem terras missuras esse nuntiaverunt earum ministri a rebus externis -Hoshyar Zebari et Valid Muallim. Relationes diplomaticae ambarum civitatum anno 1982 sunt ruptae. - 21/11/2006 10h28
socialia
Institutum mundanum saluti tuendae addictum (WHO) Africanorum valetudinem in dies peiorem fieri compererunt, in quorum curationes necnon in meliorem vitae condicionem magnam vim pecuniam impendendam esse proclamavit. - 20/11/2006 23h15
politica
Praesidens Iraquiae Jalal Talabani se libenter in Irania de pace in patria sua restituenda acturum esse dixit, postquam praeses Persarum ad hoc ipsum invitaverat. - 20/11/2006 23h08
politica

Post decennium praesidens Sinensis Hu Jintao in Indiam pervenit, cum auctoritatibus nationis illius collocuturus. - 20/11/2006 23h05
oeconomia
USA consentiente, Russia Institutum mundanum mercaturae (WTO) initura est. - 19/11/2006 23h39
in orbe
Alexander Litvinenko, qui operam suam in apparatu investigatorio occulto Russo dabat, dum Londinii indagat de nece diurnariae Annae Politkovskaya, thallio venenatus vitam mox facillime amittet.
Haud minus 55 homines Bagdati die Solis interfecti sunt, quorum 22 Hillae, in urbe Shiitarum, in via exspectabant ut caementarii laborarent. Omnino 112 saltem homines hoc die in Iraquia aut ictibus suicidiariis tromocratarum perierunt aut mortui mutilatique in viis inventi sunt.
Factio conservativa Bohemorum ODS recusavit cum socialistis cooperari; ita per dimidium iam anni Bohemia sine regimine manet. - 19/11/2006 23h37
in orbe
Minister primarius Britannorum Antonius Blair cum diurnario retis televisifici Arabici Al-Jazeera, nuper etiam Anglice diffuso, colloquens, agnovit vim et caedes in Iraquia calamitose increvisse, post expeditionem cuius Britannia ipsa magna pars fuit.
Praeses USAe Georgius Bush Coream borealem puniendam esse censet: cui rei maximarum civitatum moderatores suadere conatur. - 18/11/2006 17h43
in orbe
In Sudania ONUs militiae caerulea galea necnon copiae Unionis Africae mittentur: huic proposito segretarii ONUs Kofi Annan, cui nonnulli socii Foederis Arabici Unionisque Africae assensi erant, sibi haud ingratum esse nuntiaverunt moderatores Sudanenses.
Rectores Batavorum senatui legem laturi sunt, qua faciei occultatio in foro et in publicis aedificiis prohibeatur: de 'niqab' et de 'burqa' agit lex proposita, quo mulier omnino agnosci nequit. - 17/11/2006 23h57
politica
Ségolène Royal a sociis factionis socialisticae delecta est, ut cum adversario Nicolas Sarkozy de magistratu rei publicae praesidentis contendat. - 17/11/2006 08h11
in orbe
Turbo vehemens Carolinam septemtrionalem, unam ex USAe civitatibus, percutit: nonnulli homines vitam amiserunt, domus dirutae sunt, autoraedae contunduntur. - 17/11/2006 00h30
religio
Pontifex Benedictus XVI cum curia Romana convenit, ut de presbyterorum caelibatu post recentem episcopi Milingo inobsequentiam disputaret: nihil novi de obstringenti caelibatu dictum est. - 17/11/2006 00h27
oeconomia
Praesidens USAe Georgius Bush Asiam orientalem visitans se in animo habere dixit, regionem liberae mercaturae in terris illis instituendam esse. - 17/11/2006 00h19
in orbe
Usque ad centum homines, quibus munus est in ministerio educationis, die Martis mane Bagdati abducti sunt ab hominibus armatis, qui biocolytas se esse simulabant - nuntiat agentura diurnaria Reuters.
Nonnullis horis antea in variis locis eiusdem urbis biocolytae 46 cadavera mutilata invenerunt. - 14/11/2006 10h05
in orbe
125 milibus euronum emit emptor Hongkongiensis tuber albicolor sive fungum suillem pondere trium librarum, in Francogallia modo inventum. - 12/11/2006 23h11
in orbe
Duo tromocratae sui interfectores caedem immanem Bagdati perpetraverunt, sese dirumpentes inter viros, qui custodes publici fieri cupiebant apud stationem publicorum custodum exspectantes. - 12/11/2006 18h33
socialia
Duo millia circiter hominum apud nosocomium Sinense in regione Si Chuan vehementer reclamant, quod puer familiae suae inopiae causa obierit: nam, cum inscius plantarum pharmacon veneficum sumpsisset, satis pecuniae non habuit, ut medici ei vitam servarent. - 12/11/2006 18h29
in orbe
Legatus USAe vetuit, ne ONUs consilium securitatis impetum copiarum Israelianarum quo 18 Palaestini insontes interfecti sunt condemnaret. - 12/11/2006 00h46
politica
Quinque ministri Libanenses Shiitarum factionis fautores officio se abdicaverunt, quod nullas amplius sellas eorundem pars obtinere nequivissent. - 12/11/2006 00h43
in orbe
Duo milites Iordani Haitiam missi pacis tuendae gratia in capite insulae armis igneis percussi mortem obierunt. - 12/11/2006 00h38
in orbe
Multa millia Turcarum pro libertate rei publicae ab auctoritatibus islamicis reclamant, dum corpus antiqui praesidentis nuper mortui Bulent Ecevit Ancyrae honoratur. - 11/11/2006 15h18
politica
Praesidens Rei Publicae Congae Josephus Kabila plura suffragia obtinuisse videtur quam Johannes Petrus Bemba, qui maximus competitor est ad sellam praesidentis occupandam. - 11/11/2006 15h15
politica
Minister primarius palaestinorum Ismail Haniya, facionis Hamas, se officio abdicaturum esse nuntiavit, si ita benevolentia civitatum occidentalium populo suo adepturus sit. - 11/11/2006 15h09
oeconomia
Russia Institutum mundanum mercaturae (WTO) septimana proxima initura est: cui rei post diuturnas pactiones moderatores USAe assensi sunt. - 11/11/2006 15h04
in orbe
Rubra Crux et ONUs Institutum pueris tutandis addictum severe caedem 18 Palaestinorum in Gazae zona ab exercitu Israelis perpetratam condemnaverunt.
Quinque vici Chadiani impetu triduo ab Arabicis bellatoribus oppugnati diruti sunt: ducenti homines vitam amisisse narrantur. - 10/11/2006 00h22
politica
Post exitum suffragiorum, USAe minister rei bellicae Donald Rumsfeld officio se abdicare coactus est. - 10/11/2006 00h12
in orbe
Democratae Americani victores facti sunt electionum et legatorum aulae plebis, et senatorum.
Marxista Daniel Ortega praesidens novus Nicaraguae a populo electus est. - 08/11/2006 09h00
in orbe
Saddamus Hussein, cuius alterum iudicium nuper coepit, anno hoc declinante supplicio afficiendus a praesidente Iraquae putatur.
Panama sellam, de qua diu inter se contenderunt Venetiola et Guatemala, in ONUs Consilio securitatis occupabit. - 07/11/2006 23h07
in orbe
A media nocte, quae diem Solis et Lunae separat, licet lagoenas hornotini vini 'novello' in Italia aperire. Quod decem dies evenit ante similem licentiam Gallico 'beaujolais nouveau' datam. Vinicultores Itali exspectant 18 miliones lagoenarum vini huius anni novissimi venditum iri. - 06/11/2006 08h24
in orbe
Saddam Hussein capitis damnatus est propter caedem Shiitarum anno 1982 perpetratam, item frater eius et praesidens antiqui summi tribunalis. Animo permotus, exclamavit Saddam Deum magnum esse et diuturnam vitam patriae suae fore.
Minister primarius Israelis Ehud Olmert nuntiavit exercitum tromocratas denuo aggressurum esse, donec Palaestini de missilium coniectibus desistant. - 05/11/2006 18h36
in orbe
Saturni die vesperi non multum afuit, quin in tota Europa vis electrica deesset: nam grave damnum ductibus electrophoris in Germania factum est. Obscuratio tantum Coloniam Agrippinam, magnam urbem Germanorum, parvasque partes Galliae, Belgicae Italiae affecit. - 05/11/2006 18h21
in orbe
Diurnarius photographicus Gabriel Torsello, in Italia ortus vitamque Londinii agens, ab ignotis raptoribus ante viginti dies in Afganistania cum interprete deprehensus, Veneris die liberatus est. - 04/11/2006 00h09
politica
Panama in ONUs Consilio Securitatis sellam Americae Latinae destinatam occupabit, postquam diu frustra neque Guatimala, USAe candidata, neque Venetiola, inopibus civitatibus gratior, sat suffragiorum obtinuerunt ut Consilium ipsum inirent. - 04/11/2006 00h04
scientiae
Mox emorietur lynx Balcanicus - nuntiant oecologi de urbe Skopje capitali Macedoniae. In montibus huius terrae circiter 30 hi felines feri habitant, non satis ut species servetur.
Iam plus 100 miliones paginarum (situum) TTT (Telae Totius Terrae) interreti adsunt - annuntiat sedes informatica Britannorum Netcraft.
Si expilatio marium ita ut hodie progredietur, usque ad annum 2048 omnia fere genera fructuum maris emorientur - monent oecologiae periti in ultima editione ephemeridis "Science". - 03/11/2006 08h35
politica
Victrix suffragiorum parlamento Catalaunico eligendo est modice nationalistica factio democratico-christiana Coitio et Unio (CiU), sed maiorem partem sellarum sicut adhuc tenebit coalitio factionum sinistrae partis. - 02/11/2006 09h29
in orbe
Mortuus est 90 annorum natus Pieter Willem Botha, ultimus praesidens Reipublicae Africae Meridionalis ab hominibus albis rectae, antequam systema 'apartheid' anno 1994 sublatum est. - 01/11/2006 10h06
in orbe
Avigdor Lieberman, moderator factionis Israel Beiteinu (Domus Nostra) necnon osor maximus Araborum, novus vicarius ministri primarii Israeliae a parlamento nominatus est.
Cucurbita 676 chiliogrammatum in statione ferroviaria Neoeboracensi Grand Central solemniter exposita est ob festum umbrarum nomine Halloween in USA celebratum. - 31/10/2006 09h11
in orbe
Victorem electionis praesidentis Brasiliae discessit petitor sinistrae partis Luiz Inacio Lula da Silva, qui munere praesidentis iam ab anno 2002 fungitur. Victus autem est gubernator civitatis Sao Paulo, Geraldo Alckmin.
51.6% civium Serbiae plebis scitu suffragia dederunt pro nova constitutione terrae, qua Campus Merulanus (Kosovia) integra pars Serbiae nominatur.
Praesidens Bulgariae necnon candidatus factionis socialistarum Georgi Pyrvanov denuo in munus capitis terrae electus a natione est. In altera parte suffragiorum aemulatorem ducem nationalistarum Volenem Siderov proportione vocum 80% ad 20% vicit. - 29/10/2006 23h55
in orbe
Dux talibanorum mulla Omar negavit se pacturum de pace fore cum regimine Afganistaniae dixitque suos bellum gestutos usque ad reductionem peregrinorum militum de terra.
In pugnis inter biocolytas regiminis Mexicani et cives reclamantes contra gubernatorem civitatis Oaxaca Ulixen Ruiz mortuus est 36 annorum diurnarius Americanus Bradley Roland Will, cui munus apud sedem interretialem Indymedia.org erat.
Praesidens Afganorum Hamid Karzai populum suum graviter maerere dixit, quod pyrobolis desuper aeronabibus NATOnis deiectis plurimi cives insontes perierunt. - 27/10/2006 23h38
politica
Unio Europaea negavit Ucrainam paratam esse in se ineundo: praesidens Manuel Barroso novas renovationes postulat, ut colloquia communia incipiant. - 27/10/2006 23h34
religio
Sacerdos muslimus maximus Australiae interdictus est quominus praedicet, nam in sermone mulieres parum succinctas "carni detectae" comparavit: quam si feles mordere velint, nulla felibus culpa tribuenda sit. - 27/10/2006 22h55
in orbe
Adolescentes in Lutetiae suburbiis duas publicas autoraedas flammis incenderunt; similia gravius ante menses 12 a reclamantibus ubicumque Galliae perpetrata sunt.
Minister Coreae meridionalis cum ONUs secretario generali in Sinas se collaturus est de discrimine nucleari Coreae borealis disputaturus. - 26/10/2006 23h56
politica
Polonia prima terra UE est, quae mercatum laboris novis membris - Bulgariae et Dacoromaniae - a Ianuario 2007 aperiendum nuntiavit. - 25/10/2006 16h44
in orbe
Post nonnullas horas abductionis liberatus est in zona Gazae clarus diurnarius-photographus Hispanus Emilio Morenatti.
In carcere civitatis Ohio (USA) supplicio mortuus est Jeffrey Lundgren, dux sectae religiosae, reus necationis anno 1989 totae familiae quinque hominum (inter quos etiam puella 7 annos nata), qui "non satis fideles" ei viderentur. - 25/10/2006 07h49
in orbe
In praesente nulla adsunt signa Coream Borealem novum conamen nucleare parare - nuntiat sedes diurnaria Coreae Meridionalis Yonhap secundum effecus explorationis a ministerio defensionis USA peractae.
128 homines vulnerati sunt - quorum in numero octo graviter - ultima nocte Budapestini in pugnis biocolytarum cum iuvenibus, qui abdicationem ministri primarii Ferenc Gyurcsany petunt.
Praesidens Bulgariae ab anno 2002 socialista Georgi Pyrvanov victor discessit primae partis electionum praesidentalium, 64% suffragiorum sibi concilians. Ob parvum tamen numerum suffragatorum altera pars electionis haberi debet, in qua aemulator ei erit dux nationalisticae factionis 'Ataka' Volen Siderov, qui maximum in Bulgaria malum Turcos Zingarosque ibi habitantes putat. - 24/10/2006 09h45
in orbe
4/5 partes civium Panamiensium suffragia in plebis scitu dederunt fossam Panamianam dilatandam fore.
Tres agricolas occidit tres alios vulneravit elephas ferus in vico Nepalensi Panmara. - 23/10/2006 09h37
in orbe
Minister Sudanensis rebus exteris addictus ONUs legatum nationem suam tribus diebus derelinquere iussit. - 23/10/2006 01h02
athletica
Ferdinandus Alonso eiusque officina Renault Solis die certamen mundanum autoraedarium vicerunt; Michael Schumacher, non modo celeritate sed etiam fortuna adversa profligatus, posthac certare desinet. - 23/10/2006 00h59
in orbe
Postquam Veneris die 80 humana ossa in ruinis turrium geminarum Neoeboracensium inventa sunt, ibidem a fossoribus plurimae ruinae victimarum reliquiae repertae sunt. - 22/10/2006 15h56
politica
Factio partis dextrae ODS victrix evasit suffragiorum tertiam partem senatus Bohemiae eligendorum necnon simul habitarum electionum regiminum provinciarum. Moderator ODS Mirko Topolanek non potest tamen iam a mense Iulio huius anni regimini suo confirmationem parlamenti conciliare, nam in aula plebis factiones dextrae et sinistrae partis habent eundem numerum sellarum (100 utraque). - 22/10/2006 11h49
in orbe
Rebus pessime in Iraquia evenientibus viri politici Americani et Britanni una invenire conantur modum evocandi suorum e hac terra - nuntiant acta diurna 'The Guardian'. - 21/10/2006 23h46
in orbe
Plus quam decima pars civium Moldaviae civitatem Dacoromanicam obtinere officialiter petunt, ut die 1 Ianuarii 2007 cives Unionis Europaeae fiant - dixit diurnariis minister Dacoromanicus rerum externarum Mihai Razvan Ungureanu post conventum collegae sui Moldaviensis, Andrei Stratan.
Indutias inter sese firmatas nuntiaverunt factiones aemulatrices Palaestinorum Fatah et Hamas. - 21/10/2006 00h20
in orbe
Moderatores Japonici nuntiaverunt Coream borealem nullam amplius diruptionem nuclearem effecturam esse. - 20/10/2006 22h34
oeconomia
Primum post memoriam gentium index bursae Neoeboracensis societatum commercialium Americanarum Dow Jones limen 12 milium punctorum transgressus est. - 19/10/2006 23h36
in orbe
Societas mundana naturae ferae tuendae "Greenpeace" vehementer reclamat consiliis struendi viam stratam trans montes Dacoromanicos Retezat, qui montes sunt adhuc fortasse indomitissima regio Europae.
Decem milites Americani occisi sunt ultimis 24 horis variis in locis Iraquiae.
Scriptura 4500 annorum vetus reperta est in oppido Pingliangtai provinciae Sinensis Henan - nuntiat sedes diurnaria Xinhua. Vasibus fictilibus inscripta verba sint vetustimum exemplum scripturae Sinicae.
Regio separatistica Georgiae, Abchasia, a regimine Moscoviensi oficialiter petivit agnitionem independentiae sui. - 18/10/2006 22h47
scientiae
Islandia proclamavit occisionem balaenarum iterum coepturam esse: nihilo minus aiunt rectores insulae borealis nullum periculum ceton illorum conservationi inde oriturum esse. - 17/10/2006 23h10
in orbe
Praesidens USAe Georgius Bush legem subscripsit, qua in iudicium deferantur captivi in custodia sinus Guantanamensis, qui terrorismi incusantur.
A rebellibus regionis Darfur exercitum Sudanensem bis profligatum esse nuntiavit ONUs legatus. - 17/10/2006 23h09
in orbe
In urbis Romae tramine celeri gravissimus casus factus est: mulier 30 annos nata interiit, 145 viatores laesi sunt, quorum sex vitam amittere periclitantur. - 17/10/2006 20h20
in orbe
Italia, Africa Australis, Indonesia et Belgica a primo die anni proximi in Consilio securitatis sedebunt; Venetiola et Guatemala sellam Americae meridionali destinatam invicem contendunt.
Pontifex Romanus Benedictus XVI mense Novembri declinante in Turciam proficiscetur, Ancyran, Epheson et Costantinopolin visitaturus. - 16/10/2006 23h07
in orbe
Obscurum est quis Gabriel Torsello, photographematum auctorem Italicum qui in Afganistania operam dat, vi rapuerit. Quem armati Talibani se vi abstulisse negant. - 15/10/2006 23h38
in orbe
Undecim greges armati Sunnitarum, quorum maximus Osamae bin Laden oboedit, "Rem Publicam islamicam Iraquiae" renuntiaverunt.
Praesidens Israelis Moshe Katzav, post investigationes astynomorum, de vi ac molestiis in mulieres incusabitur. - 15/10/2006 23h34
politica
Cives Aequatoriae die Dominico suffragia ferunt, ut novum praesidentem eligant. Reputant observatores ditissimum Alvaro Noboa, dexterae partis, et Rafael Correa, laevae partis, maximam vim consensuum accepturos esse. - 15/10/2006 11h49
scientiae
Institutum mundanum ad salutem tutandam (WHO) nuntiavit pulmonum pestis contagione 42 homines in Re Publica Congensi recentissimis duobus mensibus interiisse. - 15/10/2006 11h45
in orbe
Consilium securitatis ONUs nullo oppositore deliberavit poenas Coreae boreali imponendas esse, quod diruptiones nucleares perpetravisset. Russia et Sinae obtinuerunt vim militarem in deliberatione nullo modo citatam esse.
Custodes publici armis igneis reclamantes in urbe Nigeriae Jos percusserunt: quorum duo vitam amiserunt, unus saucius aegrotat. Centeni iuvenes vias foraque occupaverant, ut accusationes in moderatorem supremum Nigeriae infirmentur. - 14/10/2006 00h24
politica
In Hibernia septemtrionali novum regimen vere incipiente proximo creandum esse concordes constituerunt rectores Britanniae et Hiberniae. - 14/10/2006 00h18
politica
Minister rebus externis addictus Coreae meridionalis Ban Ki-moon ut novus secretarius generalis post Kofi Annan creatus est. - 14/10/2006 00h15
oeconomia
Australiae primus minister John Howard patriae suae res oeconomicas gravissime affectum iri nuntiavit, si siccitas qua icta ast Australia diutius manserit. - 14/10/2006 00h12
oeconomia
Muhammad Yunus Bengalensi eiusque argentariae Grameen Bank donatum est praemium Nobel pacis: qui rerum oeconomicarum studiosus argentariam in Bengala condidit, quae parvam pecuniam pauperibus credit ut officinas aut agros viribus suis gerant. - 14/10/2006 00h08
in orbe
Coreae borealis moderatores proclamaverunt se poenas Japone post diruptionem nuclearem perpetratam impositas ulturos esse. - 12/10/2006 22h39
cultus
Orhan Pamuk scriptori ex Turcia 54 annos nato tributum est praemium Nobel litterarum, "qui maestam animam Costantinopoleos urbis ortus sui exquisivit, nova signa concursus et mixtionis cultuum reperiens" - 12/10/2006 22h35
cultus
Acta diurna Britannica The Times nuntiaverunt pontificem Benedictum XVI indulgentiam subscripsisse, qua presbyteris catholicis missam Tridentinam lingua Latina eloquentibus celebrare licebit, nisi episcopus vetuerit. - 12/10/2006 01h34
in orbe
Parvum aerium vehiculum caeliscalpium percussit incendium suscitans Novi Eboraci, ab atheta quodam ductum. Novam caedem tromocratarum timuerunt Americani, sed mox praefectus urbis hoc facinus terroristarum esse negavit. - 12/10/2006 01h14
in orbe
Makilala, in urbe Philippinarum, celebratione peracta ob pyrobolum diruptum 12 homines vitam amiserunt, deni vero vulneribus affecti sunt. Cur facinus perpetratum sit ignorant indagatores.
Damnatus est 18 annorum captivitati adolescens interfector presbyteri catholici Italici Andreae Santoro, qui orans in templo Trapezuntis, urbis Turcarum, ante octo menses occisus est. - 10/10/2006 23h21
oeconomia
Praemium Nobel oeconomiae Edmundo Phelps Americano tributum est, qui de macrooeconomia et de effectibus optionum oeconomicarum docta scripta edidit. - 10/10/2006 23h04
in orbe
Experimentum Coreanorum et ONUs Consilium Securitatis et omnes nationes et ipsa res publica Sinarum, quae fere sola regiminis Coreae socia mansit, concordes condemnaverunt.
Corea borealis displosionem in terra profunda experita est, se ita ab aggressoribus optime defendere posse adfirmans. - 10/10/2006 00h11
oeconomia
Google, praestantissimus inquisitionis computatralis motor, sibi YouTube comparavit, id est officinam quae plurimas imagines per interrete gratis divulgat, pretio 1650 milionum USAe dollarorum. - 10/10/2006 00h02
athletica
Autoraeda Michael Schumacher damno affecta cursum mundanum Japonicum perficere non potuit: ergo Hispanico Ferdinando Alonso, gregis Renault, principatus in certamine huius anni tribuetur. - 09/10/2006 23h55
in orbe
Novus minister primarius Iaponiae Shinzo Abe Pecchinum venit ut moderatores Sinarum conveniret. Est hoc primum a quinque annis iter Sinense moderatoris regiminis Iaponiae, nam relationes inter ambarum terrarum non optimae sunt.
Factio adversaria Nova Aera victrix evasit electionum parlamentariarum in Livonia habitarum, civitatem tamen verisimiliter porro foedus partis mediae et dextrae ministri primarii Aigars Kalvitis reget, haec factiones enim una plus quam 50% suffragiorum collegerunt. - 08/10/2006 11h46
in orbe
Diurnaria Russica Anna Politkovskaya, quae facta a regimine perpetrata reprehendere solita erat, Mosquae armis igneis interfecta est.
Indonesia, Malaesia et Singapura spisso fumo operiuntur, ob fruticum incendia in insulis Sumatra et Borneo generato. - 07/10/2006 19h58
cinemata
Pellicula filmica Britannica, qua interfectio praesidentis USAe Georgii Bush effingitur, a duabus seriebus aularum cinematographicarum Americanis repulsa est. - 07/10/2006 19h47
in orbe
Cadavera duorum diurnariorum Theodiscorum inventa sunt in Afganistania boreali - nuntiat functionarius missionis internationalis ISAF Dominic White.
Minister primarius Hungariae Ferenc Gyurcsany a parlamento in munere confirmatus est proportione suffragiorum 207:165.
A iudicibus crimine corruptelae absolutus minister defensionis Dacoromaniae Teodor Atanasiu in munus suum, quo ad tempus privatus erat, revertit. - 07/10/2006 15h24
in orbe
Grex canum aureorum - qui etiam thoes dicuntur - fame maxima laborantium adorti sunt agricolas regionis Madhubani Indicae civitatis Bihar, 35 homines graviter vulnerantes.
Legatus Georgiae ad Consilium Europae Zurab Tsaberasuili timet Russiam invasuram esse terram sui. Vicarius tamen ministri rerum externarum Russiae Aleksander Iakovenko talem solutionem crisis Caucasiae exclusit.
60% civium Ucrainae nolunt patriam suam foedus NATO inire, dum tantum 21.5% id probent - docent effectus indagationis opinionum. - 05/10/2006 20h10
in orbe
Regimen Coreae Borealis minatum est se displosionem nuclearem experimentando perfecturum. Cui rei statim regimen USA vehementer reclamavit. - 04/10/2006 08h15
oeconomia
11727.43 puncta in fine sessionis diei Martis attingens index Dow Jones societarum bursae Neoeboracianae novum culmen sui historicum constituit. Adhuc maximum incrementum indicis Ianuario 2000 notatum est - 11722.98 puncta. - 04/10/2006 08h03
politica
Minister rerum externarum Coreae Australis Ban Ki-Moon inofficialiter electus est a Consilio Securitatis ut novus secretarius generalis Nationum Unitarum, quo munere ultimis decem annis Ganus Kofi Annan fungebatur. Electio est confirmanda ab eodem Consilio Octobri exeunte. - 03/10/2006 10h15
in orbe
Socialdemocratica Factio Austriae (SPOe) victrix evasit electionum parlamentariarum, 36.1% suffragiorum colligens. Alterum locum conservatistae (OeVP) tenent (35.7%). - 01/10/2006 22h15
athletica
Michael Schumacher (Germania/Ferrari) septima hoc anno vice triumphavit in certamine bolidum Formulae Primae, vinciens curriculum Shanghaiense. Alter et tertius ad metam advenerunt autoraedarii stabuli Renault: Hispanus Fernando Alonso et Italus Giancarlo Fisichella. - 01/10/2006 22h09
politica
Novam constitutionem suae civitatis parlamentarii Serbi decreverunt, secundum quam Kosovia sit pars Serbiae. Negotiationes cum Albanis de futuro statu huius provinciae nunc difficillimae fore videntur. - 01/10/2006 00h57
in orbe
155 peregrinatores necnon aeriplanigae nonnulli putantur mortui esse postquam aeronavis lineae Brasilianae Gol amissa est die Veneris vespero super silva Amazoniensi - nuntiat agentura diurnaria O Globo. Verisimiliter aeronavis vectoria et aeronavis quaedam parva inter se colliserunt.
Duo tribuni olim militum Theodiscorum in carcere usque ad mortem mansuri sunt ob caedem 16 civium urbis Tuscanae Arezzo anno 1944 ab iis patratam - decreverunt iudices urbis La Specia in Italia Septentrionali. - 30/09/2006 14h44
in orbe
Tumultus plebis coortus est cum per duos consequentes dies Dhaka urbs princeps Bangladesae electritate privata esset. In pugnis cum biocolytis circiter 200 cives vulneratos esse. Causa autem ipsae lacunae electricitatis defectus sint technici in 18 ex 61 omnium electrificinarum terrae inventi.
Momcilo Krajisnik, qui annis 1991-95 munere praesidis parlamenti Serborum Bosniae fungebatur, ad 27 annos carceris a Tribunale Hagensi damnatus est, quod consiliis Musulmanos necnon Croatas necandi interesset. - 28/09/2006 20h35
in orbe
Senatus Europaeus rem publicam Turciae admonuit, ut caedem Armenorum praeteriti saeculi ut facinus agnoscat libertatemque locutionis omnibus civibus, etiam Curdis, admittat, si re vera Unionem inire velit.
Rete televisificum BBC comperit in Sinis iecinora aliaque corporis partes capite damnatorum ad transplantiones perficiendas venire. - 27/09/2006 23h32
in orbe
Bulgaria et Dacoromania intraturae sunt Unionem Europaeam die 1 Ianuarii 2007 - nuntiavit Commissio Europaea. Postea tamen nulllis novis terris intrare UE licebit antequam constitutio Unionis sit ab omnibus terris-membris adoptata.
21 aquarella manu Adolphi Hitler picta venum mox ibunt auctione in oppido Britannico Lostwithiel habenda. - 26/09/2006 00h24
in orbe
Venti ingentes celerrime incendia diffundunt, quae a nonnullis diebus vexant vineas perclaras regionis Napa civitatis Californianae USA. - 24/09/2006 19h48
politica
Plebis scitu 68% cives Helvetii decreverunt immigrantibus nunc multo difficilius fore licentiam in hac terra vivendi necnon asylum politicum petere.
Maximus concursus populi Budapestini ab initio reclamationum die Dominico habetur: diuturne ac vehementer postulatur, ut rectores officio se abdicent. Eodem tamen die acta hebdomadalia "Vasarnap Reggel" percontationem ministri primarii Hungariae Ferenc Gyurcsany divulgaverunt, qua nuntiat ille se nullo modo reclamatoribus cessurum. - 24/09/2006 10h52
in orbe
Vivitne an obiit Osama bin Laden? an typho graviter aegrotat? Alii alia nuntiant, nihil confirmant moderatores Gallici, nihil Americani. - 24/09/2006 09h03
in orbe
31 aut plures cives Iraquiae, plerumque mulieres exspectantes ut petroleum coquendi causa sibi compararent, in Sadr City insula Bagdati pyrobolo vehementissimo percussae mortem obierunt. - 23/09/2006 18h20
politica
Factio Hamas, cui pars maior suffragiorum in Palaestina data est, se nulli moderatorum coetui participem fore nuntiavit, qui rem publicam Israelianam agnoscere velit. - 22/09/2006 22h38
in orbe
Dux Hezbollah Hassan Nasrallah Beryti ante fautores suos gratulatus est, quod Israel victus esset: qui armatos suos 20.000 missilium nunc habere proclamavit. - 22/09/2006 22h35
scientiae
Navis per caelum iter faciens "Atlantis" Floridae terram prospere attigit, post duodecim volatus dies, quibus reparata est statio mundana caelestis (ISS). - 22/09/2006 22h31
oeconomia
Post regiminis Europaei probationem, viarum aedificator Hispanicus "Abertis" cum Italico "Autostrade" socius fiet, ut vias autoraedis addictas Italiae simul regant. - 22/09/2006 22h26
in orbe
Hamaxostichus vi magnetica animatus, celerrimus omnium terrestrium vehiculorum, conflixit in Germania septemtrionali: ita 23 homines mortem repente obierunt, qui demonstrationis causa vehebantur. - 22/09/2006 22h18
politica
Praesidens Brazilianus Lula da Silva, paulo antequam suffragia ferantur, Ricardum Barzoini, cui ipse munus alterius electionis suae sustinendae commiserat, repente dimisit. - 22/09/2006 00h34
politica
Imperatores exercitus Thaii rerum potiti libertatem politicam factionibus omnibus libertatem agendi abstulerunt. - 22/09/2006 00h30
in orbe
Tres Indonesiani Christiani fide capitis damnati enecti sunt, neglectis plurimis salutis petitionibus. - 22/09/2006 00h26
politica
Praesidens Venetiolae Hugo Chavez, oratione in conventu ONUs habita, praesidem USAe Georgium Bush diabolo comparavit. - 20/09/2006 20h14
scientiae
Reliqua pueruli trium milionum annorum in Aethiopiae regione remota effossa sunt: ante sex annos inventa, denique ex lapide scalpro plane detecta sunt. - 20/09/2006 20h12
in orbe
Budapestini turba reclamatorum abdicationem regiminis flagitantium occupavit necnon accendit aedes televisionis publicae. Causa irae emissio est per radiophoniam verborum ministri primarii Ferenc Gyurcsany, quibus, privatim ad collaboratores dicens, affirmavit factionem suorum iam longe erga nationem mentitam esse. - 19/09/2006 09h15
in orbe
Prope Somaliae aedificium senatorium in oppido Baidoa pyrobolo dirupto 11 homines interierunt, salvus autem praesidens rei publicae non longe praeteriens.
Ex Sinis mille milites ad ONUs copias in Libano adiuvandas mittentur. - 18/09/2006 22h41
in orbe
Raeda auxilia pueris et puellis Afganis ferens homicida sui interfectore percussus est apud Kandahar: quattuor milites Canadenses obierunt, plurimi pueri vulnerati humi manserunt.
Al Qaeda, neglectis verbis Romani Pontificis, bellum sacrum denuo pergendum nuntiavit. - 18/09/2006 18h40
oeconomia
Moderatores Italiae ante senatum de consilio societatis Telecom Italicae retium telephonicarum venum dandarum referent: iam praeses Telecom Tronchetti Provera et Angelus Rovati, qui cum Romano Prodi artissime laborat, officio ob haec facta abdicaverunt. - 18/09/2006 18h34
politica
In Suetia primum post diuturnam dominationem profligati sunt democratae sociales: munus novi regiminis instituendi Frederico Reinfeldt, duci dexterae factionis, tribuetur.
Pars nazistico regimini favens, quae NPD appellatur, sellas senatorias in Mecklemburgo Pomerania Anteriore, unde cancellaria Angela Merkel orta est, sibi popularibus suffragiis comparavit: cui sex centesimae civium consenserunt. - 17/09/2006 23h54
in orbe
Pontifex Romanus Benedictus XVI se redolere dixit, quod muslimi propter orationem ab ipso in Bavaria habitam se iniuria affectos esse putarent.
Armis igneis interfecta est soror catholica Italica in capite Somaliae, ubi iam diu operam suam dederat; quacum etiam custos armatus vitam amisit.
Turbo Lane appellatus, ex mari Pacifico ortus, oram Occidentalem Mexici ventis vehementibus pluviisque percussit; nunc vim suam partim dispersisse videtur. - 17/09/2006 18h05
in orbe
Novi ministri in Litore Eburneo delecti sunt, postquam pristini officio se abdicaverant ob scelus toxicorum purgamentorum hac illac dispersorum.
Pontifex Romanus se dolere confessus est, quod verba sua de religione islamica aliter intellecta sunt atque ipsius voluntatem.
Totum per orbem auctoritates muslimae Pontificem Romanum Benedictum XVI incusare pergunt, quod religionem islamicam oratione Ratisbonae habita reprehenderit.
Praesidens Persarum Mahmoud Ahmadinejad Cubae USAm solam nuclearibus armis populis minari et civitates, quae USAe haud sociatae sunt, exhortatus est ut rationes Consilii securitatis ONUs commutentur. - 16/09/2006 20h50
scientiae
Tres insulas glacie dissoluta non longe a polo boreali emersisse nuntiaverunt studiosi Norvegiani. - 16/09/2006 20h26
oeconomia
Officina autoraedaria Americana Ford 75.000 operarios dimittere molitur: hoc nuntiaverunt societates iuribus ipsorum defendendis addictae. - 15/09/2006 00h08
in orbe
Praesidens Persarum inopinate se paratum esse dixit ad disputandum de consilio suo nucleari vi utendi.
Post sermonem Romani pontificis Bavariam visitantis, quo de religione islamica opinionem suam aperuit, auctoritates muslimae publicas excusationes ex illo postulant, quod prophetam Mahometum iniuria affecerit. - 15/09/2006 00h05
in orbe
Dux exercitus Israeliani Udi Adam, qui impetus in Libanum septemtrionalem recenter duxerat, officio se abdicavit quod ab imperatore summo bello furente dissensisset. - 14/09/2006 00h43
politica
Ismaïl Haniyeh, qui rector supremus Palaestinorum primum ex factione Hamas adhuc fuit, munus a praesidente Mahmoud Abbas committetur ut novum regimen constituat, cuius etiam ministri factionis Al Fatah participes erunt. - 14/09/2006 00h35
in orbe
Horror in Iraquia in dies augetur: 66 cadavera, pleraque oculis opertis manibusque vinctis, variis in partibus Bagdati inventa sunt; multa signa tortionum ostendebant. - 13/09/2006 19h13
homines
Filio regis Japonici sollemniter nomen impositum est "Hisahito", quod "longa vita et virtute praeditus" sonat. - 13/09/2006 07h33
in orbe
Undecim homines, quorum quinque pueri fuerunt, pyrobolo dirupto Diyarbakir, in oppido regionis Turciae a Kurdis inhabitatae, apud hortum publicum perierunt, sedecim vero vulneribus affecti sunt. - 13/09/2006 01h07
in orbe
Quattuor armati legationem USAe Damasci pyrobolis aggressi sunt; unus custos Syriacus, tres aggressores occisi sunt.
Nuntius Hamas, partis regimen Palaestinum constituentis, nihil dixit obstare, quominus colloquia de pace cum moderatoribus Israelianis incipiant.
Minister primarius Nigromontanus Milo Djukanovic partem maiorem suffragiorum die Solis obtinuit: ideo societas factionum laevae partis rem publicam illam per quadriennium rectura est. - 12/09/2006 18h38
in orbe
Quattuor Francogalli ab armatis die dominico in Iemene erepti sunt.
Non fide Christiana, sed Deo in regionibus occidentalibus negato pavorem Asiae et Africae populorum oriri proclamavit pontifex Benedictus XVI Bavariam visitans. - 10/09/2006 23h17
athletica
Michael Schumacher, postquam in certamine autoraedario mundano praemium in Italia vicit, nuntiavit se ab anno proximo recessurum esse. - 10/09/2006 23h01
cinemata
Pellicularum auctor Sinensis Jia Zhang-Ke Venetiis "Aureum Leonem", id est praemium certaminis cinematographici mundani, obtinuit pellicula "Vita adhuc" appellata, qua de incolis vallis fluminis Jangtse narratur, quorum vita aggere immani exstructo penitus commutata est. - 10/09/2006 08h25
in orbe
5000 homines, quorum tres mortem obierunt, venenis affecti sunt Abidjan, in capite Litoris Eburnei: nam caenum venenosum sulphureis vaporibus redolens in loca purgamentis deiecendis destinatis dispersum est, quod navi oneraria in portum urbis pervectum erat.
In Flandria auctoritates Belgicae facinora terroristica ad vanum redegerunt, quae greges neonazistici in regno perpetrare moliti erant. - 09/09/2006 15h02
in orbe
Saltem 35 homines vitam amiserunt et 50 alii vulnerati sunt ictu pyroboli in musulmanos urbis Malegaon civitatis Indicae Maharastra peracto, qui islamifideles meschitam petituri erant die festi Sab-e-Barat.
Expensa ministerii defensionis USA anno 2007 attingant - secundum senatusconsultum novissimum - 470 miliarda USD, ex quibus 63 mld suppeditentur missionibus in Iraquia et Afghanistania, 200 miliones - quaesitioni ducis manus Al-Qaida Osama bin Laden, 700 autem mln - pugnae contra culturam papaveris mercaturamque opii.
Restituere rem familiarem tempore communistico iniusto decreto regiminis amissam licebit civibus Serbiae - decrevit minister oeconomiae Serbiae Milan Parivodic.
Praesidens USA George W. Bush confessus est agenturam CIA carceres secretos tenuisse in nonnullis aliis terris, ubi "parvus numerus" tromocratia susceptorum custodirentur - nuntiat Associated Press. - 06/09/2006 23h27
athletica
Ambarum Corearum moderatores colloquuntur de unita manu paeninsulae athletarum ludis Olympicis anni 2008 Pecchini participanda. - 06/09/2006 01h31
in orbe
Tribunal supremum Mexicanum post bimestrem ambiguitatem renuntiavit Felipe Alderon novum praesidentem suffragiis creatum esse.
Martis die primum post indutias pyrobolum Sidone diruptum quattuor custodes interfecit; interea senatus Turcarum copias in Libanum mittere contra populi opinionem probavit.
Secretarius generalis ONUs Kofi Annan rectores Sudaniae accusat quod impediant, quominus copiae eo mittantur ad pacem restituendam auxiliaque innumerabilibus esurientibus conferantur. - 05/09/2006 23h58
oeconomia
Res oeconomicae Unionis Europaeae vernis mensibus ocius quam USAe et Japoniae augetur, sed minime decrescit numerus civium labore orbatorum. - 05/09/2006 23h42
oeconomia
Ductus fistularis petrolei struendus est inter portus Burgas (Bulgaria) et Alexandroupolim (Graecia) - decreverunt Athenis praesidentes Graeciae, Bulgariae et Russiae. Ductu longitudine 280 chm annuatim 35 mln t petrolei Caspicae in Europam Occidentalem vehentur, freto Bosporo omisso. - 05/09/2006 09h45
in orbe
Tactu torpedinis venenosae mortuus est 44 annorum 'domator crocodilorum' Steve Irwin, biologus Australianus programmatis suis televisificis de ferocissimis animalibus per totum orbem notus. - 04/09/2006 13h39
scientiae
Munere suo perfecto, vehiculum Lunae investigandae addictum ab Instituto ad caelum investigandum Europaeum (ESA) proiectum in Lunae cratera quemdam praecipitavit, ocius 7000 chiliometris pro hora. Caeli observatores casum immanem e terra aspicere potuerunt. - 03/09/2006 11h52
in orbe
Aeronavis NATOnis in Afganistania meridionali decidit: 14 milites Britannici mortem obierunt. Pugnatores Talebani se affirmant vehiculum illud percussisse.
Exercitus Sri Lanka nuntiavit 80 rebelles Tamil proelio navali demersos esse, prope oram septemtrionalem paeninsulae Jaffna.
Saturni die secretarius generalis ONUs Kofi Annan Teheran, in caput Persidis, pervenit, ut cum moderatoribus de eorundem consiliis vi nucleari utendi dissereret: qui subitis poenis in Iraniam se adversari proclamavit. - 03/09/2006 00h02
in orbe
Omnes 1600 milites Itali, qui in Iraquia stipendia merent, domum reducendi sunt spatio proximorum 45 dierum - nuntiavit minister defensionis Italiae Arturo Parisi. - 01/09/2006 12h20
cultus
Astynomi duas tabulas pictas celeberrimas pictoris Norvegiani Eduardi Munch invenerunt, quae inopinate ante biennium ex museo Norvegiano furtim ablatae erant. Minima damna tabulis illata esse nuntiaverunt, quorum tituli "Clamor" et "Dei mater" sunt.
Memphide funus Naguib Mahfouz factum est, celeberrimo Aegyptio scriptori praemio Nobel insigni; qui in insula sepeliri voluit, quae scaenas multis fabulis a se scriptis praebuit. - 01/09/2006 00h20
in orbe
Jan Egeland, cui ab ONU mandatum est ut de humana dignitate tuenda investiget, exercitum Israel accusavit quod turpiter atque immaniter bello Libanensi se gessisset: nam periti aiunt se non minus 100.000 pyrobola racemiformia, unde milia multa diruptionum diu post deiectionem generantur, invenisse.
Secretarius generalis ONUs Kofi Annan ex Hezbollah postulavit ut obsides reddant, ex moderatoribus Israelianis ut desinant aditum in Libanum aeronavibus et navigiis impedire: ambo proposita reiecerunt. - 31/08/2006 00h30
oeconomia
Post incrementum 15% praeteriti annni, hornotinum pretium olei palmarum gradu 25% creturum putatur a peritis sedis Londiniensis mercaturae mundanae aestimandae Schroders. Palmoleum - necnon alia olea e plantis facta - magis magisque adhibentur ut alimenta ignis. - 30/08/2006 10h06
in orbe
Rector summus Italicus Romanus Prodi apud milites ad orientem navigantes, ut sub ONUs vexillo indutias in Libano confirment et in pacem vertant, contionatus est.
Maris motus factus est in imo Oceano Indico, Indonesiam orientalem afficiens: de tsunami nullo tamen nuntiatum est, quamvis ab initio calamitatem illam fieri posse periti putassent. - 29/08/2006 23h07
in orbe
Francogallia vult dialogum cum Irania de programmate eius nucleari progredi, condicionibus tamen terrarum occidentalium adhibitis - dixit minister a rebus extraneis Gallorum Philippe Douste-Blazy.
17 saltem homines perierunt, inter quos 15 liberi, fere 50 autem vulnerati sunt in displosione pyroboli a suicida peracta in foro Afghanae urbis Laskar Gah. - 29/08/2006 01h04
in orbe
117 annum vitae agens - coaetanea ergo Carolis Chaplin necnon Adolphi Hitler - inflammatione pulmonum correpta et mortua est in Aequatoria Maria Esther de Capovilla, quae vetustissimum hominem in orbe viventem adhuc esse putabatur. Nunc honor Mathusalemis ad 11 mensibus iuniorem Americanam Elizabetham Bolden pertineat.
Tramen Transtibetanum, quod a mense Iulio iungit urbem capitalem Lhasam cum ferriviis provinciae Qinghai, producendum est usque ad confinia Nepalensia - decrevit regimen Sinarum. - 28/08/2006 11h17
in orbe
Quattuor diruptiones Constantinopoli et Marmaride, in urbibus Turcis periegetis frequentibus, 27 homines Britannicos et Turcos sauciaverunt: quorum nonnulli vitam periclitantur. - 28/08/2006 08h07
in orbe
Libertatem obtinuerunt duo obsides retis televifici USAe Fox, qui in zona Gazae erepti fuerant: qui ad religionem islamicam profitendam vi coacti sunt.
Aeronavis in Kentucky, una ex civitatibus USAe, de caelo decidit: unus tantum ex quinquaginta viatoribus superstes fuit.
Primus huius anni turbo vehementissimus, cui nomen Ernest tributum est, insulae Jamaicae minatur: postea Hispaniolam et Cubam percussurus, denique pleramque oram sinus Mexicani vastaturus esse putatur. - 27/08/2006 23h40
athletica
Philippus Massa certamen autoraedarium in Turcia vicit, secundus fuit Ferdinandus Alonso. Michael Schumacher veretur, ut victoriam demum obtinere possit. - 27/08/2006 23h24
in orbe
Italia tria milia militum a Martis die, Francogallia duo milia tribus septimanis mittent, ONUs expeditionem ex ordine ducturae ad pacem in Libano restituendam.
Praesidens Persarum Mahmud Ahmadinejad officinam ad aquam graviorem creandam Saturni die inauguravit, ut Arak, in urbe Iraniae, vis nuclearis efferri incipiat. - 27/08/2006 00h30
socialia
Ordo Nationum Unitarum pactionem subscripsit ad inhabilium iura tutanda. - 27/08/2006 00h25
athletica
Constantinopoli, ubi certamen autoraedarium mundanum die dominico habebitur, prima loca Brazilianus Felipe Massa et Michael Shumacher cursu incipiente occupabunt, ambo rubris raedis officinae Italicae Ferrari. - 27/08/2006 00h03
in orbe
Exercitus Israhelianus ingressus est Zonam Gazae, ut praefectum manus terroristicae Hamas, Iunis Abu Dakkam, apprehenderent. Qui captus est post pugnam brevem, fratre eius necato, quattuor aliis Hamasiensibus vulneratis. - 24/08/2006 07h35
in orbe
In caelo super Ucraina dirupta est aeronavis vectoria Tu-154 Anapa Petropolin petens. 170 viatores perierunt. Causa calamitatis adhuc ignota est.
Mortua est puella duorum capitum, quae ante duas septimanas in Indonesia nata erat.
Dux spiritualis Tibetanorum Dalailama XIV visitat urbem capitalem Mongoliae Ulan-batar, cui rei regimen Sinarum, quae terra vi Tibetum occupat, vehementer reclamat. Et Tibetani, et Mongoli maxima e parte cultores buddhismi lamaici sunt.
Quinque agricolae civitatis Indicae Assam necati sunt a vicinis securibus ob suspicionem maleficii. - 22/08/2006 23h15
in orbe
80 saltem viatores vitam amiserunt et 163 vulnerati sunt ob collisionem traminum prope ad Aegyptiacum oppidum Kaljub in valle Nili.
3 mortui, plus quam 100 vulnerati - effectus sunt tempestatis, quae Budapestinum vastavit tempore festi nationalis Hungarorum - diei Sancti Stephani, cum multa milia hominum in viis ludebant. - 21/08/2006 11h15
in orbe
Altera vice cives Democraticae Rei Publicae Congae (olim ut Zaire notae) suffragia daturi sunt, ut praesidentem sibi eligant, nam victor primae partis eloctionum, praesidens adhuc in munere Joseph Kabila, 44.5% suffragiis potitus est (minus ergo 50%, quae iam praesidentem novum eum fecissent), eiusque autem aemulator, dux rebellatorum Jean-Pierre Bemba, aliquid supra 20%.
Indutias violantes milites selecti Israheliani helicopteribus in vallem Bekaa clam advecti adorti sunt bellatores manus Hizbollah. Praeses regiminis Israheliae Ehud Olmert defendit incursionem dicens ibi de interruptione advectionis e Syria et Irania armorum Hizbollahianis destinatorum actum esse. Minatur novas incursiones fore, si arma advehi non desinant.
Incursioni Israhelianorum ferociter reclamavit minister defensionis Libani Elias Murr, minans exercitum Libanensem meridionales partes terrae non occupaturum - quod stipulationibus indutiarum facere coactus est - nisi Nationes Unitae actioni Israhelianorum non intervenient. - 20/08/2006 01h21
in orbe
Bis tantum quam anno 2005 opii hornotina messe collecturi putantur agricolae Afghani a peritis Nationum Unitarum. Praeterito anno 4 milia tonarum opii collecta sunt in Afghanistania, pretii 3 mld USD. - 18/08/2006 17h42
oeconomia
Pretium cupri citissime proximis diebus creturum putatur postquam excavationes statae sunt ab operariis fodinae maximi in mundo momenti (8% productionis globalis) in Escondida Chiliensium. Operarii maiora salaria poscunt, cui rei tamen possessores fodinae negant. - 18/08/2006 09h29
in orbe
Beryti arrestatus est dux biocolytarum Libanensium generalis Adnan Dauda, quia 10 Augusti in oppido Marjaun ab Israhelianis occupato poculo theae recepisset colonellum, exercitui Israheliano hac in regione praepositum.
In urbe capitali Brasiliensium, Brasilia, mortuus est 93 annorum Alfredo Stroessner, olim dictator Paraguaiae, qui post rerum publicum commutationem in sua terra anno 1993 exsul in vicina Brasilia vivere coactus est. - 16/08/2006 22h41
in orbe
Mortua est Te Arikinui Domina Te Atairangikaahu, 75 annos nata regina gentis Maori sive aborigenorum Novae Zelandiae, quae ab anno 1966 suos rexit.
Indutiae inter Israheliam et Libanum pactae generaliter observantur - dixit die Lunae vespero secretarius generalis Organisationis Nationum Unitarum Kofi Annan. - 14/08/2006 20h11
politica
Novus Nationum Unitarum administrator Kosoviae diplomata Theodiscus Joachim Ruecker nominatus est. - 14/08/2006 20h05
in orbe
Regimen Rei Publicae Africae Australis iussit possessoribus terrae albis fundos suos tempore proximorum sex mensium civitati fixo a magistratibus pretio vendere, ut agricolis nigris fundi tradi possent. Usque ad annum 2014 vult regimen 30% terrae arabilis ab Aethiopibus haberi. - 14/08/2006 13h14
in orbe
Indagatores Pakistani primi comprehendisse et interrogasse narrantur tromocratam Rashid Rauf, qui scelerata consilia terroristica in aeronavibus Anglicis perficienda revelavit; inde caedium diversio facta est. - 13/08/2006 09h20
in orbe
ONUs deliberatione nuper adprobata, copiae Israelianae ad Libanum meridionalem procedere coeperunt.
Consilium Securitatis ONUs uno consensu deliberavit indutias "quam primum" in Libano fieri, 15.000 milites ONUs caeruleas galeas ferentes in Libanum meridionalem mittendos esse, ut exercitui Libanensi recedentibus copiis Israelianis auxilium ferant. - 12/08/2006 00h06
in orbe
Astynomi Britanni apprehenderunt 24 tromocrates Musulmanos, qui proximis diebus liquoribus displosivis simul dirupturi erant, sibi quoque mortem allaturi, usque ad novem aeronaves vectorias e Britania Civitates Unitas petentes.
In tromocrates suicidiales insequendo Britanni valde adiuti esse a speculatoribus regiminis Pakistaniae putantur. - 10/08/2006 14h58
in orbe
Exercitus terrestris Israheliensis ingressus est in zonam 30 chm altam territorii Libanensis, usque ad flumen Litani. Manus terroristica Hizbollah acriter repugnat, die Mercurii 15 milites Iudaeos in pugnis necans.
Ob multitudinem urticarum marinarum non licet natare in regionibus Catalauniae maxime a peregrinatoribus petitis - litoribus Costa Brava et Costa del Sol. Urticae marinae admodum ultimis septimanis propagantur, temperie Maris Mediterranei maiore solita. Iam dena milia natatorum ab iis laesi esse putantur. - 09/08/2006 11h33
politica
Primum post annum 2003, cum relationes inter Russiam et Moldaviam ob statum rerum in Transnistria (Russophonica pars Moldaviae, quae independentiam sequitur) valde aggraverant, praesidens Moldaviae Vladimirus Voronin Moscoviam officialiter visitavit, ubi cum Russico praesidente Vladimiro Putin colloquium longum habuit. - 08/08/2006 23h02
socialia
Tribunal Stuttgardensis mulieris cuiusdam Iranianae postulationi concessit, quam auctoritates Islamicae persecuturae sint ut femina feminarum amantem. - 08/08/2006 07h54
politica
Alvaro Uribe iterum ius iurandum ut rei publicae Colombiae Praesidens dedit, multis milibus astynomorum invigilantibus. - 08/08/2006 07h50
oeconomia
Sanctionibus oeconomicis regimen USA percutere decrevit duas societates commerciales nationales Russicas - Suchoi et Rosoboroneksport - ob collaborationem earum cum Irania armis internecivis a Persis evolvendis. Retaliantes Russii minantur se cooperationem cum Americanis societatibus, imprimis cum fabrificatore aeronavium Boeing, dirrupturos.
Regimen Iaponiae vehementissime reclamat explorationi a Seribus petrolei e fundo Maris Sinici Orientalis, nam locus explorationis (vena Chunxiao) a Iaponibus sibi pertinere putatur. - 07/08/2006 23h11
in orbe
Rectores Libani et Syriae propositum decretum Consilii Securitatis ONUs reiecerunt. Plurima missilia Hizbollah in Israel deicere, naves Israelianae ex aequore Beryton percutere, utrimque cruor effundi.
In regione Gazae comprehensus est praesidens senatus Palaestini, quod factioni Hamas faveret. - 06/08/2006 23h37
athletica
Tempore 12 horarum septem urinatores Britanni fretum La Manche a Dover usque ad Cap Griz-Nez tranataverunt quattuor metris sub aqua semper immersi. - 06/08/2006 12h46
in orbe
Grex terroristicus Gama'a Islamiya, qui anno 1997 magnam caedem periegetarum in antiqua urbe Aegyptia Luxor perpetravit, sub imperium Osama bin Laden se contulit: cuius vicarius nuntium proclamavit per rete televisificum al Jazeera. - 06/08/2006 00h37
homines
Dictatorem Cubanorum Fidelem Castro cancro ventris laborare nuntiat ephemeris Brasiliana 'Folha de Sao Paulo', nuntio nixa ab uno collaboratoribus praesidentis Brasiliae Luiz Inacio Lula da Silva allato. Qui praesidens officialiter rumorem hunc verum esse negavit. - 05/08/2006 19h05
in orbe
Etiam exercitus Libani patriam defendere coepit, missilia proiciens. - 05/08/2006 17h25
athletica
Analysi iterata confirmatum est Floyd Landis, qui cursum birotarium Galliae vicerat, illicita pharmaca ad vincendum sumpsisse: qui praemio orbabitur, multa irrogabitur, ex grege birotario Phonak iam expulsus est. - 05/08/2006 17h15
in orbe
151 homines ob eluviem mortuos esse nuntiavit regimen Coreae Septentrionalis. Qui numerus multo minor veritate esse timetur.
Diruptione gasii in puteo carbonali Dahuiyao provinciae Sinarum Shanxi 18 fossores necati sunt. In ultimis 12 mensibus in similibus malis occisi sunt plus quam 5 milia fossorum Sinensium.
Optima omnium solutio crisis Proximi Orientis Israheliam delere esset, pro nunc tamen indutiae in Libano sunt nobis petendae - dixit in coetu moderatorum terrarum islamicarum in urbe capitali Malesiae Kuala Lumpur praesidens Iraniae Mahmud Ahmadinesad. - 03/08/2006 17h50
politica
Praesidens Ucrainae Victor Iustsenko novum ministrum primarium designavit suum aemulatorem e tempore electionum 2004 anni Victorem Ianukovyts. Regimen novum factiones Iustsenko, Ianukovyts necnon socialistarum et fortasse communistarum creent. - 03/08/2006 02h35
scientiae
Prope ad oppidum Libros in septentrionali-occidentali parte Hispaniae archaeologi Hiberni invenerunt relicta ranarum necnon salamandrarum ante 10 mln annorum hic in paludibus viventium, quarum medulla ossis adhuc bene servata sit. - 02/08/2006 22h58
in orbe
Siccitas a mense Iunii exeunte usque nunc per Europam saeviens mox efficere potest, ut 2 mln habitatorum provinciarum meridonalium Hispaniae Murcia et Alicante aqua potabili priventur.
Primum in spatio ultimorum 25 annorum ningebat die Mercurii in metropoli Austrafricana Iohannesburg. - 02/08/2006 22h52
in orbe
Statim abrumpere bellum contra Hizbollah non Israheliana intersit - dixit minister primarius Israheliae Ehud Olmert. In bello ante duas septimanas incepto 828 cives Libanenses vitam amiserunt necnon circa 300 bellatores manus Hizbollah.
* Ob chirurgiam intestinorum perficiendam 80 annorum autocrator Cubanus Fidel Castro temporarie tradidit imperium civitatis suo fratri Raul. - 01/08/2006 10h15
in orbe
Legatus diplomatorius Iraniae ad ONU reppulit flagitationes Consilii Securitatis Persas usque ad finem mensis Augusti uranium non ditaturos.
Homines ignoti furati sunt 221 obiecta artis a musaeo Petropolitano "Ermitage", summo pretio 5 milionibus USD.
44 homines vitam amiserunt in pugnis recentissimis inter milites regiminis Sri Lankae et bellatores clandestinos manus Tigrides Tamilis.
7000 annorum veterem imaginem mulieris vesticula Bikiniana vestitae reperierunt archaeologi Bulgari in vico Chotinca prope ad urbem Veliko Trnovo. - 01/08/2006 01h37
in orbe
Consilium securitatis ONUs Solis die convenit: nam postulavit Kofi Annan ut quam acerrime caedes Canae condemnaretur. Qui reclamavit si indutiae a se petitae iam factae essent, etiam nunc pueros puellas homines ruina interfectos vivere. - 30/07/2006 23h43
politica
Primum a die libertatis, ante 40 annos obtentae, suffragia libere tulerunt incolae Rei Publicae Congensis. - 30/07/2006 23h36
athletica
Die Solis in urbe Germanica Hockenheim certatum est: autoraeda Ferrari Schumacher principatui appropinquavit, victoriam Hispanico Alonso auferre minitans. - 30/07/2006 23h27
in orbe
Noctu aeronaves Israelianae domum Canae, oppidi Libani meridionalis, diruerunt: 54 homines vitam amiserunt, quorum 37 pueri et puellae, neque auxilia allata prompte sunt ob continuas proximas diruptiones. Rector Libanensis colloquia cum ministra Americana Rice recusavit, quae demum indutias petit. - 30/07/2006 15h52
insolita
Mel Gibson, cinematum auctor catholicus praeclarus pellicula "De Christi passione", ab astynomis retentus quod ebrius nimia cum celeritate autoraedam conduceret, eos ut Iudaeos iniuria affecit. - 30/07/2006 15h43
in orbe
14 profugi Afri ex Libya Siciliam versus lintre parvula vecti se 13 ceteros exanimes in mare deiecisse narraverunt: per dies 20 sine commeatu neu potu navigaverant. Quibus nautae Italici auxilium tulerunt. Ita multa milia miserorum oras Europaeas quotannis attingere conantur.
Dum ministra USAe rebus exteris addicta cum rectore Israelis convenit, iterum aedificium ONUs ab exercitu dirutum est: vulnerati sunt duo observatores Indici; mater quaedam eiusque 5 liberi mortem obierunt. Hizbollah nova missilia in urbes et oppida Iudaeorum conicienda confirmat. - 30/07/2006 00h09
athletica
Justin Gatlin, victor Olympicus et celerrimus omnium athletarum in cursu centum metrorum, testosteronem illicite assumpsisse aestimatus est: hoc ipse patefecit se innocentem reclamans, exitum analysis praeterito mense Aprili Kansas City perfectae palam communicans. - 29/07/2006 23h55
in orbe
Abdallah Deerow Isaak, minister Somaliae, die Veneris ex meschita post meridiem egressus ab ignoto interfectus est, qui mox ab astynomis comprehensus capitis damnabitur.
Pontifex catholicus Benedictus XVI, in Alpibus occidentalibus ferias agens, hortatus est ut quod quisque agere possit, id agat ut ad aures potentium desiderium pacis perveniat. Interea ONU ut arma per triduum sileant postulavit. - 28/07/2006 22h47
in orbe
Minister Libanensis salubritati publicae addictus Mohammed Khalife spectatoribus retis televisifici Arabici al Arabiya iam sescentos concives vitam amisisse dixit ab illo die, quo coeperunt impetus copiarum Israelianarum in patriam suam. - 27/07/2006 23h28
athletica
Floyd Landis, victor novissimi cursus birotarii Francogallici, pharmaca interdicta ad hanc victoriam obtinendam a medicis indagatoribus narratur. - 27/07/2006 23h23
in orbe
Ministri rebus exteris addicti ex 15 nationibus, duces ONUs, Unio Europaea et Argentaria Mundana Romae convenerunt, ut de bello in Israel et Libano furenti disputarent: se omnes operam daturos esse proclamaverunt, ut quam primum arma deponantur. - 27/07/2006 00h08
in orbe
87 operarii aedificatorii Poloni, quibus munus temporale in Australia fuerat, domum repetentes, Singapurae de aeronavi descendere a biocolytis coacti sunt, nam maxime ebrii vehementissime se gessissent.
Pytho sesquimetri longitudinis ex sarcinula exire conans paralyzavit laborem diribitorii cursualis oppidi Germanici Mechernich. - 26/07/2006 11h30
oeconomia
FIAT, celeberrima societas autoraedis exstruendis addicta, tres pactiones cum Indica societate Tata Motors confecit: quod post subscriptionem tantum patefactum est. Quae concordes in America meridionali officinas incohaturae esse narrantur. - 26/07/2006 00h09
in orbe
Quattuor observatores ONUs Khiam, in Libano meridionali, in ruina aedificii aeronavibus Israelianis effecta vitam amiserunt; utrimque impetus mortiferi non desinunt. - 26/07/2006 00h03
in orbe
Struthio crudeliter noctu necatus est in hortis zoologicis urbis Naltsik capitalis Kabardino-Balkariae. Necatores verisimiliter homines errabundi erant, qui struthionem edere conati sint.
In oppido Stendal Germaniae orientalis canis seminii amstaff mordendo interfecit 92 annorum aviam sui possessoris. Ab anno 2001, cum similis casus evenerit, lege non licet canes seminiorum vehementissimorum, ut sunt e.g. amstaff et pitbull, in Germaniam importare.
Effectu nullo finiti sunt primi sermones moderatorum Serbiae et Kosoviae Vindobonae habiti de futuro statu Kosoviae. - 25/07/2006 12h02
scientiae
Consilium Unionis Europaeae a Finnico praeside ductum indagationes cellulas staminales adhibentes aere publico adiuvandas esse deliberavit, sed nullum embryon ad hoc destruendum. - 24/07/2006 23h22
in orbe
Etiam ministra USAe rebus exteris addicta Condoleezza Rice Beryton visitans pacem in Oriente medio postulavit, exemplum plerarumque potissimarum nationum secuta, ut auxilia populo Libanensi ferantur. Mercurii die conventus mundanum de bello novissimo Romae habebitur.
Acriter apud Bint Jbeil, oppidum munitissimum pugnatorum Hizbollah, die Lunae dimicatum est: copiae Israelianae de colle Marun al Ras appellato nuper occupato armis igneis hostes diu iaculatae sunt, non modo ipsos sed etiam cives insontes sub aedium ruinam interficientes. - 24/07/2006 23h14
in orbe
Currus loricati exercitus Tsahal jam Libani fines penetraverunt. Israeliani nunc tenent vicum Maroun al-Ras et provident Bint Djbail, proximum oppidum Hezbollae, mox delere posse. - 23/07/2006 00h41
in orbe
Turbo tropicalis Bilis, qui die 14 Julii regiones orientales meridionales Sinarum vastare coepit, labibus limosis inundationibusque adhuc plus 518 homines enecuit. - 23/07/2006 00h22
in orbe
Regimen Coreae septentrionalis denuo vetuit cives suos cum cognatis in Corea meridionali viventibus convenire. Causam dixit esse, quod regimen Coreae meridionalis recusat Cruci Rubrae Coreae septentrionalis oryzam et fertilizatrum mittere, ut Coream septentrionalem propter experimenta missilium puniat. - 21/07/2006 14h54
in orbe
Urbem Jakarta quassit ingens terrae motus, qui timorem incolum ecxitavit post recentem Tsunamim.
Tsunamis, qui Lunae die oras insulae Javae inundavit, plures quam ante nuntiatum affecit: 550 homines vitam amisisse, 52700 domo amotos dixerunt auctoritates.
In caede tromocratarum in Shiitarum urbe Iraquiae meridionalis Kufa Martis die perpetrata 57 occisi, 93 sauciati esse narrantur. - 18/07/2006 23h41
in orbe
Minister primarius Serborum Vojislav Kostunica mox Unioni Europaeae demonstravit, quomodo fugitivum bellicorum scelerum accusatum Ratko Mladic comprehendus et in iudicium deferendus sit. - 18/07/2006 00h07
in orbe
Post caedem Sycamini (Haifa) die Solis perpetratam, pars meridionalis Libani crebro ac vehementi impetu percutietur: hoc nuntiavit dux exercitus Israëlis Udi Adam, cives insontes fugae ad septemtrionem exhortans.
9 cives Israëliani Sycamini (Haifa) vitam amisisse narrantur propter missilia a bellatoribus Hezbollah ex Libano in urbem deiecta. - 17/07/2006 00h12
athletica
Michaël Schumacher cursum autoraedarium in Gallia vicit, Ferdinandum Alonso superans: iam septies in eodem itinere cursuali Francogallico Magny Cours primus fuerat. - 17/07/2006 00h04
in orbe
To Mok, cui cognomen "lanius" datum est, dux Khmer Rubrorum illorum, qui millia milium civium insontium in Cambosia interfecerunt, gravi morbo aegrotans morti octogenarius appropinquat. - 16/07/2006 00h10
in orbe
Cum colloquia octo maximarum potestatum in Russia habebuntur, etiam miserrimae Africae civitates, quae solitudines occupant, in Malia convenient.
Exercitus Israelianus medias insulas Beryti necnon regiones Syriae proximas armis igneis percutit, victimarum numerus adaugens.
Iudicium Tribunalis mundani Haagensis in septem milites caedis immanis incusatos coepit, qui 8000 muslimos in urbe Srebenica ante oculos copiarum ONUs interfecissent.
In oppidi Germanorum Stralsund foro comiter convenerunt Georgius Bush, USAe praesidens, et Angela Merkel, cancellaria Theodisca, fidem amborum populorum coram populo confirmantes. - 13/07/2006 22h54
oeconomia
Societati Americanae Microsoft multa 280,5 milionum euronum a consilio Europam regente dicta est, quod aliqua elementa systematis computatralis Windows patefacere noluisset, illicite cum ceteris societatibus contendens; in ius sine ullo dubio dominus Bill Gates adibit. - 12/07/2006 23h32
in orbe
Cruentae mutuae caedes in Oriente medio minime desinunt: duo milites Israeliani rapti sunt, septem vero interfecti a Muslima "Factione Dei", familia septem Palaestinorum in regione Gazae ob vehementem militarem impetum periit. Meditatur praesidens Palaestinorum num se officio suo se abdicare oporteat.
Caedes tromocratarum in Bombay traminibus 200 homines occiderunt, 700 circiter vulneraverunt. Pugnatores pro libertate Kashmir de immani facinore indagantur. - 12/07/2006 23h21
in orbe
Camboriti, in oppido Anglico, diem supremum obiit Syd Barrett, qui gregem musicorum Pink Floyd appellatum condidit, ante 30 annos celeberrimum. - 12/07/2006 00h06
in orbe
Camboriti, in oppido Anglico, diem supremum obiit Syd Barrett, qui gregem musicorum Pink Floyd appellatum condidit, ante 30 annos celeberrimum. - 11/07/2006 23h40
in orbe
Dux bellatorum Cecenorum Shamil Basayev a militibus Russis occisus esse narratur, quo facinore praesidens Putin gloriatur quod caedem paraturus esset.
Post 20 dies 40 Palaestini ab Israeliano exercitu in regione Gazae vitam amisisse dicuntur: praesidens Ehud Olmert se negat finem cruenti impetus constituisse. - 11/07/2006 00h42
athletica
Centena milia fautorum gregis pedifollici Italici gloriosos lusores Romae acceperunt, qui aureum poculum Rimet ferentes domum Lunae die redierunt: post sollemnia, quibus Romanus Prodi et ceteri rectores adfuere, populus diu heroas in Circo Maximo celebravit. - 11/07/2006 00h33
in orbe
Puellam 8 annorum eripuit et comedit in Australia Septentrionali crocodilus porosus. Bestia irruit in puellam pisces una cum parentibus captantem. - 10/07/2006 09h28
in orbe
124 viatores mortui et 71 vulnerati sunt cum aeronavis generis Airbus A-310 lineae Russicae "Sibir" in imbre ingenti conatus sit appelli ad aeroportum Irkutskiensem.
Post visitationem duorum dierum Valentiae papa Benedictus XVI Romam revertit. Media Hispanica notant ministrum primarium terrae, socialistam Jose Luis Rodriguez Zapatero defuiise missae sanctae a pontifice celebratae. - 09/07/2006 14h56
athletica
3:1 superaverunt Theodisci Lusitanos in ludo de tertio loco certaminis mundani pedifolli. - 08/07/2006 23h05
in orbe
A Coreanis Septentrionalibus missum missile Taepodong-2, quod ante 3 dies displosum est super mari Iaponico, petiturum erat Insulas Havaianas - nuntiant media Iaponica secundum acta diurna Polona "Gazeta Wyborcza". - 08/07/2006 13h24
in orbe
In ius vocatur pristinus minister primarius Italiae Silvio Berlusconi coruptelarum in moderando societatem Mediaset accusatus.
Sex homines vulnerati sunt cornibus bovum tempore cursus bovini, qui unoquoque anno in oppido Bascico Pampeluna habitur.
Re familiari a parentibus privatus est 40 annorum princeps Manvendra Singh Gohil (cuius familia principatum Radipipli civitatis Indici Gudarat regebat) postquam se homosexualem esse publice nuntiasset. - 08/07/2006 11h25
in orbe
43 fossores perierunt in displosione, quae in puteo carbonali provinciae Sinicae Shanxi evenit.
Proportione 0.6% suffragiorum candidatus partis dextrae Felipe Calderon victor evasit electionum praesidentialium in Mexico ultimo die Solis habitarum. Ita exigue superavit candidatum sinistrae partis Andres Mauel Lopez Obrador.
Suffragia parlamentaria in Macedonia die Martis ultimo habita vicit pars adhuc adversa, nationalistica VMRO-DPMNE, 32.5% vocum colligens. Pro regentibus terram socialistis tantum 23.3% civium voces suas dederunt. Ad coalitionem novam formandam VMRO-DPMNE debebit cooperari cum utracumque duarum factionum Albanorum, qui quartam partem populationis Macedoniae constituunt. - 07/07/2006 09h40
athletica
Ictu poenario (31. min., Zidane) Francogalli Lusitanos 1:0 superaverunt in altero ludo semifinali certaminis mundani pedifolii. Eo modo in ludo finali aemulabuntur die Solis Berolinae Galli cum Italis. Die Saturni de nomismate aheneo pugnabunt Theodisci contra Lusitanos. - 06/07/2006 12h31
in orbe
7-10 missilia militaria in aerem misit Corea Septentrionalis probandi causa. Inter missilia esset etiam Taepodong-2, quod loca in radio 6000 chm posita petere possit; hoc, licet post volatum 42 secundarum errore quodam displosum sit, tamen valde sollicitavit vicinas terras Iaponiam et Coream Septemptrionalem necnon Civitates Unitas Americae.
Apprehensus est moderator sedis contraspeculatoriae exercitus Italiae (Sismi) Marco Mancini - nuntiavit mediis Italicis praesidens olim terrae Francesco Cossiga. Apprehensio spectet ad volatus clandestinos aeronavium CIA necnon raptionem a speculatoribus Americanis anno 2003 Mediolani et evectionem ex Italia imam Abu Omar. - 05/07/2006 12h52
oeconomia
Sinae quarta vis oeconomica mundana factae sunt, post scilicet USA, Germaniam et Iaponiam atque ante Britaniam et Francogalliam - docet nova aestimatio ab Argentaria Mundana (World Bank) modo nuntiata. Causa progressus (adhuc 5. locum possidere Seres putabantur) correctio incrementi anni 2004 est - tunc productus domesticus terrae gradu 16.8% progressus sit. - 05/07/2006 10h09
athletica
In ludo semifinali certaminis pedifolii mundani Itali Theodiscos 2:0 vicerunt. - 04/07/2006 23h51
in orbe
Lingua Catalauna 22 sermo officialis Parlamenti Europaei pronuntiata est.
Saltem 41 viatores vitam amiserunt et circa 40 vulnerati sunt in calamitate traminis subterranei urbis Valencia Hispanorum.
Opifex ferriviarius Karel et coquus Frantisek primi sunt cinaedi Bohemiae nexu maritiali iuncti. Nova lege, quam praesidens terrae Vaclav Klaus frustra vetare conatus est, licet homosexualibus in matrimonia ire. - 03/07/2006 20h13
oeconomia
Praesidens Sinensis Hu Jintao ferri viam Qinghai-Tibet, qua nulla in toto orbe altius viatores pervehet, inauguravit. - 02/07/2006 22h55
politica
Novum praesidentem post Vicente Fox eligunt Solis die cives Mexicani; pariter magistratui summo appetere videntur Andres Manuel Lopez Obrador, capitis praefectus, et Felipe Calderon, dexterae parti fautor. - 02/07/2006 22h54
politica
Finnia per menses sex Unioni Europaeae praeerit, locum Austriae occupans. - 02/07/2006 00h33
athletica
Gallia cum Portugallia Mercuri die certabit, postquam magna cum virtute Brasiliam mediocriter ludentem 1-0 vicit: follem in rete proiecit Thierry Henri aggressor, optime lusit Zinédine Zidane. - 02/07/2006 00h25
athletica
In certaminibus pedifollicis ad quattuor optimos deligendos Portugallia et Anglia retibus inviolatis lusioni finem imposuerunt; calces e gypseo disco proiecti Lusitanis 3-1 victoriam tribuerunt, qui cum Brasilia aut Gallia certabunt. - 01/07/2006 20h55
politica
Renovatoribus Cuvaitianis pars maior suffragiorum ad senatum eligendum tributa est, sed nulla mulier sellam obtinuit: mulieres primum comitiis interfuere. - 01/07/2006 15h39
in orbe
Pergunt aeronaves Israelis regionem Gazae percutere: aedes Palaestinorum moderatorum diruuntur. Interea sollicitus est ONUs, populum esurire ac sitire coepisse.
Dux factionis communisticae Tibetanae Prachanda, suffragiis promissis, dixit abhinc rebelles bello civili finem allaturos esse. - 01/07/2006 00h52
athletica
Italica turma tandem pulchre se gessit, Ucrainam 3-0 profligans: bis in rete follem feliciter coniecit aggressor Toni. Renovandum ergo est memorabile certamen Italiae et Germaniae.
In certaminibus pedifollicis ad quattuor optimos deligendos Germania et Argentina aeque 1-1 lusioni finem imposuerunt; exitus tamen Theodiscis 5-3 palmam tribuit, post calces e gypseo disco proiectos. - 01/07/2006 00h42
in orbe
Stacy et Nathalie, puellae Belgicae quarum misera corpora apud Leodios (Liège) effossa sunt, a medicis indagatoribus suffocatae esse narrantur; Nathalie, fere decem annos nata, vi et turpitudine summa offensa est. Nondum officialiter hic nuntius horrificus relatus est. - 30/06/2006 01h08
politica
Primum in Cuvaito mulieres comitiis interfuerunt, ut et eligerent et eligerentur. Aestu nimio - nam 45 gradus Celsiani habebantur - pauci suffragia tulisse referuntur. - 30/06/2006 00h57
in orbe
Minister primarius Israelianus Ehud Olmert exercitum a se ductum etiam extrema acturum esse proclamavit, ut militi a Palaestinis raptoribus capto libertas restituatur, sed regionem Gazam minime occupaturum.
Vehementi inundatione afficiuntur civitates Americae Unitae ad septemtriones et orientem vergentes: iam novem homines vitam amisisse, centena milia domo abducta esse narrantur. - 29/06/2006 01h08
politica
Nguyen Tan Dung, vir 56 annorum, minister primarius rei publicae Vietnam a senatu factus est: quo nullus umquam moderator summus a die liberationis iunior fuit. - 28/06/2006 00h54
in orbe
Aeronaves Israelianae tres pontes in regione Gaza diruerunt, postquam miles Iudaeus ereptus est. - 28/06/2006 00h54
athletica
Supremis certaminibus pedifollicis ad octo optimos deligendos Brasilia Ghanam 3-0 et Gallia Hispaniam 3-1 devicerunt. Per biduum requiescent lusores et arbitri. - 28/06/2006 00h44
politica
Cives Italici suffragiis Solis et Lunae diebus habitis legem supremam eandem mansuram esse deliberaverunt, mutationis proposita a Silvio Berlusconi et factione Nordica constituta reiecentes. - 26/06/2006 23h49
athletica
Prosequuntur certamina pedifollica ad octo optimos deligendos: Italia Australiam poenali calce ultimo momento 1-0 superavit, Ucraina Helvetiam 3-0. - 26/06/2006 23h46
in orbe
Serbia rationem gerendi parat ad pristinum ducem Serborum Bosniae Ratkum Mladic captandum. Hoc fieret USA Unioneque Europaea collaborantibus. - 26/06/2006 21h16
in orbe
Diurnarius Suetus Martinus Adler, 47 annos natus, sclopeto necatus est in Mogadiscio capite Somaliae ab uno ignoto in medio multitudinis islamicae. Interfector turbatione adjuvante fugere potuit. - 26/06/2006 21h16
athletica
Magno cum labore Anglia Aequatoriam 1-0, Portugallia Bataviam 1-0 superavit: posterius certamen male factis lusorum et ipsorum plurimis admonitionibus et expulsionibus affectum est.
Ceteris in Canada superatis, sextam victoriam certaminis mundani autoraedarii sibi comparavit Ferdinandus Alonso Hispanicus.
Saturni et Solis diebus coeperunt certamina pedifollica ad octo optimos deligendos, quorum unus palmam victoriae laturus est: Germania Suetiam 2-0, Argentina Mexicum 2-1 vicit. - 25/06/2006 23h33
athletica
Certamen pedifollicum mundanum diei Iovis: Croatia-Australia 2:2, Iaponia-Brasilia 1:4, Ghana-USA 2:1, Bohemia-Italia 0:2. - 23/06/2006 00h00
in orbe
Manu ipsius novi moderatoris gregis terroristici Al-Qaeda, Abu Hamza al-Muhadir, iugulati sint duo capti milites Americani, quorum corpora ad Bagdatum die Martis inventa sunt. Iugulatio vindicta sit necationis pristini moderatoris, Abu Musab az-Zarkavi, qui ob ictum missilium Americanorum 7 Iunii vitam amiserat. - 21/06/2006 12h32
athletica
Certamen pedifollicum mundanum diei Martis: Polonia-Costarica 2:1; Paraguaia-Trinitas& Tobago 2:0; Suetia-Anglia 2:2. - 21/06/2006 02h20
in orbe
52 mafiosi apprehensi sunt die Martis mane ab astynomis Siculanis; nonnulli eorum subiecti recti sint "capitis omnium capitum" Bernardo Provenzano, qui mense Aprilis prehensus est post 40 annos iustitiam fugiendi.
Poenam capitalem Saddami Husain poposcit apud iudices prosecutor generalis Iraquiae ob caedem civium Siitarum annis 90. perpetratam.
Fulmine necati sunt pastor et 120 oves in palatinatu Mures Dacoromanorum.
5.9 milionibus euronum empta est ab anonymo emptore persona a gente Fang Africana XIX saeculo facta, qua maxime fruebatur pictor Pablo Picasso. - 20/06/2006 00h12
athletica
Certamen pedifollis mundanum diei Lunae: Hispania-Tunesia 3:1, Arabia Saudica-Ucraina 0:4, Togo-Helvetia 0:2. - 20/06/2006 00h05
oeconomia
Saltus in Himalaya montibus Nathula appellatus, qua diutissime serica et ceterae merces a remoto oriente usque ad portus Indicos in Europam versus pervecta sunt, communi consilio et Sinarum et Indiae moderatorum iterum patefiet. - 20/06/2006 00h04
in orbe
Accusator Saddam Hussein cum ministro vicario et duce exploratorum capite condemnari postulavit, ut caedis Shiitarum apud Doujail perpetratae reos. Cui ipse subridens se mortem contemnere ostentavit. - 20/06/2006 00h04
oeconomia
Saltus in Himalaya montibus Nathula appellatus, qua diutissime serica et ceterae merces a remoto oriente usque ad portus Indicos in Europam versus pervecta sunt, communi consilio et Sinarum et Indiae moderatorum iterum patefiet. - 19/06/2006 23h56
politica
Dimidia pars civium Catalauniae suffragiis hodiernis interfuerunt, quorum tres partes legi de libertate regionis temperanda assensae sunt. Oppositores populares et rei publicae fautores consensum sat amplum esse negant, ut pars socialistarum rectorque summus Zapatero se vicisse proclamare possint. - 19/06/2006 00h03
athletica
In grege F Brasilia posteriorum lusionum particeps sine ullo dubio erit, Australia 2-0 devicta; Croatia fautores suos delusit, cum Japonia 0-0 tantum obtinens.
In grege G Corea Meridionalis primum locum servat, quacum Francia aegre certamini hodierno finem posuit: exitus 1-1 fuit.
Valentinus Rossi Italicus cursus birotarum automatariarum maximi Catalauniae locum principem obtinuit; certamine nuper incepto, multi competitores ruinose conciderunt, quorum nemo gravibus vulneribus affectus est. - 18/06/2006 23h50
in orbe
Abdul-Khalim Saydullayev, dux rebellantium Cecenorum, a Russis astynomis armis igneis percussus vitam amisit in oppido Argun, ubi vitam degerat. - 18/06/2006 11h38
politica
Cives Catalauniae suffragia ferunt de lege, qua libertas, praecipue de vectigalibus et de migrationibus, regioni Hispanico regno foedere iunctae concedetur. - 18/06/2006 11h32
in orbe
Copiae exercitus Aethiopici fines Somaliae transiisse narrantur ab Islamicis, qui Somaliam fere totam dominantur; quem nuntium firme denegant ipsae auctoritates Aethiopiae. - 18/06/2006 01h31
athletica
Lusitania primum locum gregis D ad tempus sibi comparavit Irania 2-0 superata; cum Mexico sequentibus certaminibus intererit.
In grege E Ghana Rem Publicam Cecham 2-0 vicit, Civitates Americae Unitae Italiam aequato exitui 1-1 coёgerunt: nulla natio gregis E se sequentibus certaminibus interfore providere potest. - 18/06/2006 01h19
oeconomia
Bill Gates, dominus Microsoft, amplissimae societatis programmatum creatricem, nuntiavit se post biennium recessurum esse, ut bonis operibus se omnino dedat. Bill Gates totius orbis ditissimus homo habetur. - 16/06/2006 23h45
politica
In Nepalia inter civitatis moderatores etiam communistae Mao Zedong discipuli ad tempus accipientur. - 16/06/2006 23h35
athletica
In grege C certaminis mundani, Argentina et Batavia, sicut provisum erat, ad posteriores lusiones accedent: quarum altera Serbiam et Montem Nigrum severe 6-0 castigavit, altera 2-1 Litus Eburneum superavit.
In grege D Mexicum at Angola retibus inviolatis certamini finem imposuerunt. - 16/06/2006 23h31
politica
Serbia Montem Nigrum, nuper a se populi suffragio separatum, ut liberam rem publicam probavit. - 16/06/2006 01h13
athletica
Certamen pedifollis mundanum, die Iovis: Suetia-Paraguaia 1:0; Anglia-Trinitas&Tobago 2:0; Aequator-Costarica 3:0. - 16/06/2006 01h01
in orbe
190 captivi Maoistae liberati sunt a novo regimine Nepaliae, quod finem ponere conatur bello domestico. - 15/06/2006 15h10
in orbe
Sri Lanca: 58 homines vitam amiserunt et 45 vulnerati sunt cum laophorum in minam displosivam a bellatoribus Tamiliensibus positam invectum esset.
11 milia militum USA et regiminis Afghani quaerunt rebellatores Talibanos in montibus australis partis terrae. Est haec maxima omnium offensiva ab invasione Americanorum anni 2001.
Unus ex investigatoribus tribunalis mundani se comperisse nuntiavit, caedes immanes in Darfur perpetratas esse, quibus multa milia hominum vita amisissent. - 15/06/2006 01h22
athletica
Certamen pedifollicum mundanum: die Martis Brasilia Croatiam 1:0 superavit (iaculatore Kaka, 44. minuta), Corea vicit Togo 2:1, dum aemulatio Francogallorum cum Helvetiis pari effectu 0:0 finita est. - 13/06/2006 23h27
in orbe
40 convivae nunptiarum vitam amiserunt cum laophorum eos per montes civitatis Indicae Uttarancal vehens in praerupta irruisset.
Causa mortis familiae 8 Palaestinorum in litore maritimo Zonae Gaza non erat missile Israheliensium sed mina displosiva a Palaestinis ipsis in harena litoris posita - nuntiant duces exercitus Israheliani, investigatione huius rei peracta. - 13/06/2006 23h21
athletica
Certamen pedifollis mundanum: in grege F Australia vicit Iaponiam 3:1 (duo ictus Timothei Cahill, unus Iohannis Aloisi, unus Shunsuke Nakamura); in grege E Civitates Unitae a Bohemis profligatae sunt 0:3, ictibus Iohannis Koller (capite, in 5. minuta) necnon Thomae Rosicky (36. et 76. minuta); in altero certamine gregis E die Lunae habito Italia Ghanam 2:0 superavit. - 12/06/2006 23h12
socialia
66.1% studentium universitatum Sinarum fautores pragmatismi se esse declaraverunt in indagatione opinionum, ubi unum tantum '-smum' eligere liceret; 13.3% fautores communismi, 11% hedonismi, 5.1% utilismi et 4.5% individualismi. - 12/06/2006 23h04
scientiae
Probatum sit ab oenologis Gallicis fluctum maris meliorem reddere vinum: 600 lagoenarum Haut-Medoc regionis Chateau Maucamp anni 2001 post unius anni submergationem in altitudine 15 m vinum iunius at amplius gustu produxit aliis eiusdem generis comparatum. - 12/06/2006 22h44
in orbe
Abu Hamza al-Muhadir successor Abu Musaba az-Zarkaui, necati ducis gregis tromocratici Al Qaeda Iraquiensium, nominatus est. - 12/06/2006 21h43
politica
Terrae Unionis Europaeae agnoverunt independentem Montem Nigrum (antea id iam Russia et Islandia fecerant).
Commissio Europaea pactum associationis cum Albania nomine suo firmavit. - 12/06/2006 21h20
athletica
Solis die coeperunt lusiones gregis D: Mexicum Iraniam 3-1 devicit, Lusitania Angoliam 1-0 mediocriter ludens superavit. - 11/06/2006 23h22
in orbe
Al Qaeda per interrete nuntiat se cum ceteris pugnatorum factionibus belli magnam rationem parare, ad hostem vehementer percutiendum eique somnum tollendum. - 11/06/2006 18h25
athletica
In grege C certaminis pedifollici Batavia Serbiam et Montem Nigrum 1-0 vicit, optime ludens: pilam in rete adversariorum Robben coniecit. - 11/06/2006 18h19
politica
Praesidens et minister primarius Palaestini frustra convenire conati sunt de quaestione civibus proponenda in referendo mense Iulio habendo: veretur minister Ismail Haniya ut tacite res publica Israël in interrogatione agnoscatur. - 11/06/2006 13h49
athletica
Post victoriam Anglorum contra Aequatoriam, in grege B Trinitas et Tobagum Suetiam paritati retibus inviolatis coëgerunt
Argentina Litus Eburneum 2-1 profligavit: ita initium habuerunt lusiones gregis C mundani certaminis. - 11/06/2006 01h04
in orbe
Aterni (Pescara), in magna urbe Italiae meridionalis, in atrio domus cuiusdam aliquot viri in mulierem 35 annos natam totam noctem saevierunt. Quorum unus iam comprehensus in custodiam vinctus est. - 10/06/2006 18h26
in orbe
Pugnatores Palaestini indutias tollere moliuntur, post homicidia septem hominum, quorum tres pueri fuerant, ab Israelianis in Gazae litore perpetrata. - 09/06/2006 23h23
athletica
Veneris die certaminis mundani pedifollici primae contentiones in grege A habitae sunt: Germania Costam Richam 4-2 vicit, Aequatoria Poloniam 2-0. - 09/06/2006 23h18
in orbe
Ducem gregis terroristici Al Qaeda Abu Musab al Zarqawi pyrobolis de caelo ab Americanis deiectis interfectum esse nuntiavit laetus rector summus Iraquiae al Maliki.
Densior in dies vapor veneficus ex vertice montis ignivomis Merapis, in insula Java, diffunditur: incolae ergo catervatim domo excedere iussi sunt.
Praeses Unionis Africae Alpha Oumar Konare' auxilium ad impedimenta invehenda et nuntios per idoneos apparatus transmittendos ex NATOne petiit, ut pax in Darfur, regione Sudaniae bello diuturno perturbata, restituatur. - 09/06/2006 00h21
athletica
Die IX mensis Iunii incipit certamen mundanum pedifollicum in Germania habendum. - 09/06/2006 00h19
in orbe
Aeronaves societatis exploratoriae Americanae CIA captivos musulmanos ferentes usae sunt aeriportibus Poloniae et Dacoromaniae, licet regimina ambarum terrarum huic rei negent - dixit senator Helvetus Dick Marty, qui hunc casum nomine Consilii Europae investigat.
Legatus Batavus ante tempus destinatum reliquit Estoniam, quia amator eius Niger Cubanus a civibus Tallini saepe vi adortus esset necnon ephemerides Estonienses amorem amborum irrisissent.
In urbe Iraquica Bakuba appellata custodes publici 9 capita corpore resecta, sicut iam antea, invenerunt. Hoc anno summatim Bagdati 6000 homines violenter vitam amisisse censent auctoritates. - 07/06/2006 00h16
in orbe
Pretio 5.8 mln libris anonymo emptore empta est in auctione domi auctionaria Christie's Londinii habita pictura aquaria pictoris topiarii William Turner (vixit annis 1775-1851), Lacum Quattuor Pagorum (Helvetorum) monstrans.
Gregem 34 caprarum necavit fulmen in Turcico litore Maris Nigri. Pastor uxorque eius, qui capras pluvia saevienti sub tegimen quercus agere conati sunt, intacti evaserunt.
61 annorum aeronavis parvae aeroplanigae infarctu subito capto contigit in autostratam prope ad urbem Tremonton civitatis USA Utah appellere. Planiga deinde mortuus est in nosocomio ob condicionem cordis, vitam servavit tamen epibatarum navis - uxoris suae necnon duorum amicorum.
Rebellatores gregis Tribunalia Islamica clamant sibi contigisse Mogadishu capere, de qua urbe capitali Somaliae factiones variae spatio trium ultimorum mensium luctabant. - 06/06/2006 00h01
politica
Civibus ex comitiis exeuntibus interrogatis, proximus Peruvianorum praesidens Alan Garcia vix fore videtur. - 05/06/2006 00h47
in orbe
NATOnis copiarum in Afghanistania praesentium imperator novam bellandi rationem ad consensum incolarum sibi comparandum praenuntiavit: milites populo benevolos sese demonstraturos esse, postquam mense Iulio ineunte regio meridionalis ab USAe copiis deserta erit.
Aeronavis militaris Sinensis Saturni die in provincia Anhui de caelo praecipitavit: 40 homines diem supremum obierunt. - 05/06/2006 00h46
politica
Factio dextera suffragiis in Bohemia habitis moderatores socialdemocratas devicit: hoc nuntiavit dux Mirek Topolanek - 04/06/2006 00h56
in orbe
4 milites Pakistani cum tromocrata sui interfectore apud fines cum Afghanistania vitam amiserunt, 7 vero vulneribus affecti sunt. Copiae interea exercitus Pakistani totam regionem Waziristaniam septemtrionalem percurrunt, terroristas gregis Al Qaeda inquirentes. - 03/06/2006 01h08
oeconomia
Res oeconomicae Indiae ultra exspectationem increscunt: primo trimestri spatio huius anni divitiarum auctus maior, quam quod periti providerant, fuit. Si usque ad mensem Decembrem nulla intermissione ita res se habuerint, auctus annuus usque ad 8,4% perveniet. - 02/06/2006 16h59
medicina
Praesidens Kenyanus nuntiavit vectigalia pharmacis antiretroviralibus imposita abolitum iri; quae medicamenta effectibus letalis morbi AIDS appellati efficaciter medentur. - 02/06/2006 16h49
in orbe
Veneris die mane 250 Britannici astyphylaces Londinii armis igneis virum 23 annos natum secuti vulneraverunt, quem reum terrorismi reputarent: cuius persecutio media in urbe iuxta recentem legem antiterroristicam effecta est.
Copiae Israelianae nosocomium Nablus, oppidi ripae occidentalis, armis destrictis invaserunt, ut pugnatorem quemdam Palaestinum gravi morbo affectum comprehenderent.
Optio USAe exercitus Santos Cardona, qui in carcere Iraquico Abu Ghraib captivos fero cane vexaverat, ab iudicibus tribunalis militaris ad custodiam 42 mensium condemnatus est. - 02/06/2006 16h41
in orbe
Praesidens Italiae Giorgio Napolitano veniam donavit graviter aegrotanti Ovidio Bompressi, factioni extremisticae communisticae "Lotta continua" olim faventi, qui homicidii quaesitoris publici Luigi Calabresi accusatus ad vincula damnatus erat: inde post 20 annos exire debuisset.
Condoleezza Rice, USAe praefecta rebus exteris addicta, se colloquio cum moderatoribus Persicis paratam esse dicit, dum ipsi ab uranio ditando desistant. Aliter "gravia Iraniae evenient". - 01/06/2006 00h41
in orbe
Draconinavium festum hodie in Sinis celebratur: ubique farcinamenta zongzi comeduntur, quo more suicidium poetae antiqui Qu Yuan, qui casum patriae pati non posset, commemoratur.
Novus procurator generalis Germaniae 59 annorum Monica Harms nominata est. Quae est prima in historia Germaniae mulier hoc officio fungens. *** Paedophili Batavi factionem politicam Bonitas, Libertas & Varietas creare cupiunt, quae pugnet de lege adoptanda, ut coitum cum iuvenibus iam 12 annorum legaliter petere liceat. - 30/05/2006 18h58
in orbe
Tigrides Tamilenses, qui contra regimen Sri Lankae rebellant, additi sunt indici Commisionis Europaeae manuum tromocratarum.
Centristae necnon fautores partis sinistrae coalitionis novi ministri primarii Italiae Romano Prodi victores discesserunt suffragiorum localium in nonnullis regionibus huius terrae die Solis habitis. Ex quattuor maximi momenti urbium Italiae, in tribus - Romae, Taurino et Neapoli - candidati *Prodistae* novi burgimagistri facti sunt. Incertus est effectus Mediolani, ubi et sinistra et dextra pars similem numerum suffragiorum colligisse videntur. - 29/05/2006 22h37
cinemata
"De vento hordeum quatiente" (The wind that shakes the barley), a praeclaro auctore Britannico Ken Loach directum, auream palmam certaminis cinematographici Cannes ut optima pellicula filmica obtinuit; primi histriones cinematum "Indigenae" (Indigènes) et "Redire" (Volver) praemiis affecti sunt. - 28/05/2006 21h20
in orbe
Die Solis duo terrae motus vehementer insulas Tona et Papua Novam Guinea, in Oceano Pacifico Australi, percusserunt. Interea usque ad 4600 pervenit numerus victimarum terrae motus immanis, quo heri insula Indonesiana Iava quassa est.
Saturni die Varsoviae iuvenis 25 annos natus rabbinum summum urbis illius, Michael Schudrich, aggressus est, proclamans "Polona Polonis": ita rabbinus ipse testificatus est. - 28/05/2006 17h37
athletica
Monte Carlo, in capite Principatus Monaci,quartum Hispanus Ferdinandus Alonso summum cursum autoraedarium mundanum devicit. - 28/05/2006 17h37
athletica
Monte Carlo, in capite Principatus Monaci,quartum Hispanus Ferdinandus Alonso summum cursum autoraedarium mundanum devicit. - 28/05/2006 16h31
in orbe
Die Solis duo terrae motus vehementer insulas Tona et Papua Novam Guinea, in Oceano Pacifico Australi, percusserunt. Interea usque ad 4600 pervenit numerus victimarum terrae motus immanis, quo heri insula Indonesiana Iava quassa est.
Saturni die Varsoviae iuvenis 25 annos natus rabbinum summum urbis illius, Michael Schudrich, aggressus est, proclamans "Polona Polonis": ita rabbinus ipse testificatus est. - 28/05/2006 16h24
athletica
Primum in memoria gentium manus pedifollica MFK Ruzomberok princeps Slovaquiae facta est, postquam proportione portarum 5:0 triumphasset super Duklam Banska Bistritsa. - 27/05/2006 22h44
in orbe
Monumentum Felicis Dzerzinski erectum est in Academia Militari Minsciae urbis capitalis Belarussiae. Annis 1917-26 Dzerzinski praefuit 'agminibus securitatis' regiminis communistici Unionis Sovieticae, quae agmina rea putantur caedis centenorum milium hominum. - 26/05/2006 23h21
scientiae
Origo virus HIV-1 verisimiliter cimpansia silvarum occidentalis et meridionalis partis Cameruniae erant - putant studiosi universitatis urbis Nottinngham. Excrementis simiarum investigatis patet 29-35% earum hoc viru laborare. - 26/05/2006 11h53
in orbe
Papa Benedictus XVI coepit peregrinationem quattuor dierum per urbes Poloniae.
Ab anno 2007 civibus USA, Canadae, Unionis Europaeae, Norvegiae et Helvetiae licebit sine visu Moldaviam ingredi. - 26/05/2006 01h29
in orbe
Magnum incendium aeriportum Costantinopolitanum Ataturk appellatum vastavit: nubes caliginis nunc urbi imminet. Nemo tamen mortem obiit, quod ignis in parte aedificii mercibus addicta forte ortus est: hoc censent indagatores.
4 Palaestini obiisse et 50 vulnerati languere in urbe Ramallah referuntur, aeronavibus Israelianis pyrobolis percussa.
Cruentus tumultus iterum in capitae Somaliae Mogadishu ortus est: non minus 6 occisi esse narrantur. - 24/05/2006 19h58
politica
Praesidens Serborum Boris Tadic libertatem Montis Nigri referendo a populo deliberatam agnovit: quod ipse Martis die ante diurnarios Belgradi patefecit. Exitus tamen certus et definitus etiam nunc proclamandis est. - 23/05/2006 23h45
in orbe
Duae aeronaves bellicae, altera Graecorum altera Turcorum, super insulam Karpathon, unam ex Dodecaneso, invicem inciderunt: aeronautas in mare delapsos celerrime scaphae et helicoptera exquisiverunt, sed unum tantum ex Turcia in tutum collocaverunt. - 23/05/2006 23h37
in orbe
Jovis die Blair se Washingtoniam conferet de rebus Iraquicis cum praesidente USAe disputaturus. Acta diurna Britannica reputant aestate imminente copias Britannicas ex Iraquia domum redire posse. - 22/05/2006 22h20
oeconomia
Maxima fora mercatoria Europaea, verbi gratia Lutetiae Londinii Francoforti Mediolani, Lunae die gravibus detrimentis afflicta sunt: 218 milia milionum euronum evanuisse narrantur. - 22/05/2006 22h14
in orbe
Moderatores Persarum denegaverunt quod ab actis diurnis Canadiensibus divulgatum erat, signa agnitionis in Irania hominibus non Islamicis impositum iri: quam accusationem ad Persas infamandos arte factam esse. - 21/05/2006 18h11
in orbe
Legatus ONUs cum Aung San Suu Kyi, muliere iam diu pro libertate Myanmar animose luctata, post paucos dies conveniet.
Saturni die pyrobolo dirupto vulneratus est Tarek Abu Rajab, qui institutum indagationibus addictum pro Palaestino regimine ducit. Quod facinus postridie grex quidam tromocratarum al Qaeda affinis se perpetrasse proclamavit. - 21/05/2006 11h10
politica
480.000 cives Montenigrani Solis die suffragiis constituent, utrum a Serbia parva res publica separanda sit an non. Si libertatis fautores praevaluerint, postremum vestigium dissolutae Jugoslaviae dilabetur. - 21/05/2006 10h53
in orbe
Proportione vocum 63:34 lingua Anglica sermo officialis Civitatum Unitarum Americae Septentronalis a senatu USAe nominata est. Adhuc nullam legem de lingua officiali USA habuerunt. Senatus consultum damnum plane est ambitionibus 13 milionum Hispanice loquentium habitatorum USAe.
Senatus Iraquiae consensum suum regimini novo tribuit, a shiita Nouri al Maliki conducto, qui etiam in rebus internis versabitur; cuius vices Sunnita Salam al Zobaie fungetur. Eodem Saturni die pyrobolum magnum numerum interfecit virorum, qui ad operam dandam in foro quodam Bagdatensi mane exspectabant.
Maximus agger omnium aevorum, cursum fluminis Caerulei (Yangtse) continens, in Sinis inauguratus est. - 20/05/2006 13h05
in orbe
Elephans ferocissimus nomine Mutware, qui vehicula in viis aggredi solebat, fugit ex hortis nationalibus Akagera Ruandae incertam directionem petens. - 19/05/2006 22h44
oeconomia
Maxime divites in Unione Europaea sunt habitatores regionis Medium Londinium, quorum productus domesticus per caput se aequat 278% medii huius valoris totius UE. Maxime paupera autem regio palatinatum Lublinense est Polonorum, cum 33% medii statistici productus Europaei - docet nuntius sedis statisticae Eurostat. - 19/05/2006 17h49
politica
Immunitate necnon summo imperio exercitus a parlamento Nepalensi privatus est rex Gyanendra.
Primus minister Italicus Romano Prodi ante senatum superiorem orationem habuit, qua consilia et voluntatem novi regiminis illustravit ad consensum senatorum obtinendum: copias Italicas ab Iraquia quam celerrime domum revocandas nuntiavit. - 18/05/2006 22h55
in orbe
In Iraquia 19 homines pluribus in caedibus tromocratarum Iovis die vitam amiserunt, quorum quattuor milites Americani fuerunt. - 18/05/2006 22h54
athletica
Proportione portarum 2:1 vincientes manum FC Arsenal, principes pedifollii Hispaniae FC Barcelona etiam principes Europae facti sunt. - 18/05/2006 03h15
oenonomia
Post duos annos paciscendi Parlamentum Europaeum adoptavit rationem fiscalem annorum 2007-2013; expensa UE hoc tempore se aequent 864.3 mld euronum. - 17/05/2006 15h55
in orbe
Usque ad 133 - secundum sedem diurnariam AP - auctus est numerus victimarum rebellionis gregum sceleratorum, qui a die Veneris adoriuntur biocolytas, carceres et aedes publicas urbis Sancti Pauli Brasiliensium. Scelerati irruperunt in plus quam 70 carceres, deleverunt 4 officinas argentarias, combusserunt 56 laophoras, fere 200 cives obsides ceperunt.
Tres feminae Floridenses putantur ab alligatoribus necatas esse in tribus variis locis huius civitatis Americanae tempore ultimae septimanae. Una mortuarum ne in aquam quidem ipsa pervenerat - bestia eam iuxta rivulum currentem e semita eripuit.
In Alberta autem provincia Canadiensi birotarius iuvenis grave vulneratus est ab urso nigro.
6 milia militum missurus est praesidens USA George W. Bush limini Mexicano curando, ne plus immigrantes Latinoamericani terram USA clam intrent. - 15/05/2006 21h43
politica
Usque ad Septembrem procrastinavit Unio Europaea consilium de die intrandi UE a novis membris - Bulgaria et Dacoromania.
Giorgio Napolitano rite ante ambos senatus iuravit se fidelem rei publicae fore: ita novus praesidens Italiae sollemniter factus est. - 15/05/2006 20h01
in orbe
A die Lunae non licet nicotiana fumificare in locis publicis Georgiae, praeter loca, ubi alcoholia consumuntur. - 15/05/2006 11h57
politica
Rene Preval, olim socius Jean-Bertrand Aristide, praesidentis Haitiani ante annos duos cum ignominia expulsi, a populo delectus praeses miserrimae insulae hodie factus est. - 14/05/2006 23h38
in orbe
Duo homicidae sui interfectores non minus 14 homines enecuerunt non longe ab aeriportu Bagdtensi. - 14/05/2006 16h46
athletica
Fernando Alonso Hispanicus primum locum tenuit summi cursus autoraedarii in patria sua, Michael Schumacher vix superans. - 14/05/2006 16h43
politica
300.000 cives insularum Comoros die Solis novum praesidentem creabunt, unum ex tribus deligentes qui prioribus comitiis maiorem numerum consensuum acceperunt. - 14/05/2006 08h33
in orbe
100 obsides adhuc capti, 30 cadavera numerantur in tumultibis in 18 cacerribus Brazilianis eodem tempore diruptis: quos moderatores ab uno tantum latronum grege coeptos esse reputant. - 14/05/2006 08h27
athletica
Foederatio Italica pedifollica arbitro cuidam Maximo De Santis certamini mundano in Germania habendo interesse vetuit: qui cum collegis, praesidentibus et lusoribus ab iudicibus accusatur, quod plurimas contentiones pedifollicas Italicas dolose adulteraverint.
9.76 secundis, centesima ergo secundi citius quam adhuc aliquis in memoria gentium, distantiam 100 metrorum percucurrit Justin Gatlin, Americanus 24 annorum. - 13/05/2006 17h45
in orbe
Unio Europaea auxilia Iraniae praebere molitur, dum consilio vi nucleari utendo desistat.
Regimen Keniae prohibuit civibus nicotiana fumificare in locis pubicis. - 13/05/2006 17h37
in orbe
Terrae motus gradus fere sexti Richteriani, id est ingentis magnitudinis, dum in Europa lucescit provinciam Indonesiae Aceh in insula Sumatra percussit. Verentur auctoritates ut mox proximus vulcanus Merapi eructet. - 13/05/2006 07h51
in orbe
33% populationis USAe constituunt minoritates ethnicae - nuntiat sedes statistica regiminis. Inter pueros usque ad 5 annos natos proportio minoritatum fiat 45%. Maximae USAe minoritates ethnicae sint Latinoamericani (42.7 mln), Nigri (39.7 mln) et Asiani (14.4 mln).
Maioritate trium vocum senatus Hispaniae affirmavit novam constitutionem Catalauniae, qua haec regio autonoma plus auctoritatis potiatur. Emendationes plebiscitu Catalauniensium die 18 Iulii habendo affirmandae aut repellendae sunt. - 12/05/2006 16h51
athletica
Totum consilium, a quo praeclara societas pedifollica Augustae Taurinorum "Juventus" appellata regitur, officio se abdicavit: nam per auscultationes telephonicas ab iudicibus compertum est plurima certamina pedifollica Italicorum gregum, necnon dicti, dolose praedestinata fuisse.
Ievgeni Slobodtsikov Novogrodensis victor evasit panrussici certaminis flagello insonandi in oppido Krasny Bor ad Petropolim habiti. Participaverunt 11 pastores ovum, equorum et pecudis ex 10 regionibus Russiae. - 11/05/2006 19h56
in orbe
Renovatum est bellum civile in Somalia: recentissimis quattuor diebus non minus 100 homines occisi et centena vulneribus affecti sunt. - 10/05/2006 20h18
in orbe
Post multos conatus parlamento Italorum contigit die Mercurii praesidentem terrae Giorgio Napolitano, olim fautorem factionis communisticae necnon ministrem rerum internarum, eligere. - 10/05/2006 16h32
in orbe
Ante Institutum ONUs contra captivorum cruciatus, legatus USAe pro certo affirmavit summa cum diligentia rectores suos et exercitus duces operam dare, ne intemperantiae in exteros captivos a se detentos fiant, 89 milites Americanos iam ob facta eius generis ante iudices delatos esse.
Praeses Persarum Ahmadinejad litteris per legatos Iraniae in Helvetia praesidenti USAe George Bush, qui se rei diffidere iam proclamavit, colloquia proposuit habenda, ut difficultates mundanae dirimerentur. - 09/05/2006 00h20
oeconomia
Increscens pretium petrolei auctum oeconomicum Asiae deminuere posse admonuit Ifzal Ali, rerum oeconomicarum Argentariae Asiaticae maximus peritus Hyderabad, in Indica urbe: ibi annuus conventus habitus est Argentariae, quae ad divitias Asiae totius augendas operam dat.
Citissime crescentibus pretiis syngrapharum societas Russica petrolearia Gazprom, plus quam 300 mld USD iam valens, tertia opulentissima societas mercatoria mundi facta est, post Americanas societates Exxon-Mobil (387 mld USD) et General Electric (366.5 mld USD). Capitalisatio forensis Gazprom ultimo in anno crevit gradu 88%. - 07/05/2006 21h54
in orbe
Bagdati et Karbalae, in urbibus Iraquicis, summatim 14 homines pyrobolis dirupti perierunt; Bagdati astynomi 43 cadavera igneis armis percussa compererunt. - 07/05/2006 21h21
athletica
Michael Schumacher Europaeum Magnum certamen mundanum autoraedarium Solis die in Germania vicit, diuturne cum Hispanico Ferdinando Alonso singulatim concurrens. - 07/05/2006 21h10
religio
Missa sollemni celebravit pontifex Romanus Benedictus XVI quingentesimum annum a creatione Custodiarum Helveticarum, id est parvi exercitus cui munus pontificem catholicum defendendi ab anno 1506 mandatum est. - 07/05/2006 00h27
in orbe
Basrae, in urbe Iraquiana meridionali, percussum de caelo decidit helicopterum Anglicos exploratores advehens, qui omnes vitam amisisse referuntur. Posthac tumultus in urbe eadem evenerunt et quinque cives Iraquici aut plures interfecti sunt.
Miles quidam (aut militum more indutus) mulierem Hispanicam, quae Instituto ONUs ad pueros tutandos UNICEF in Chadia operam dabat, gravi vulnere affecit. - 07/05/2006 00h26
athletica
18. vice manus FC Barcelona potita est corona pedifolii Hispaniae, vinciens 1:0 Celtam Vigo. - 05/05/2006 19h32
in orbe
Contra voluntatem Sedis Apostolicae hierarches ecclesiae Catholicae cooperantes cum regimine Sinarum consecraverunt duos novos episcopos Sinenses. Qui verisimiliter a papa Benedicto XVI excommunicandi sunt.
Ob saevientem febrim gallinarum prohibitio importare aves exoticas in Unionem Europaeam prolata est usque ad finem anni.
Pictura Pauli Picasso "Dora Maar cum fele" vendita est a domo auctionaria Sotheby's anonymo emptori 95.2 milionibus USD. - 04/05/2006 23h16
in orbe
Zacarias Moussaoui, terrorista accusatus parationis ictuum 11 Septembris 2001 contra urbes Americanas, condemnatus est, ut usque mortem in carcere maneret.
In Mare Nigrum cecidit aeronavis vectoria Armeniacae lineae Armavia; omnes 113 viatores et aeriplanigae mortui sunt. Navis generis Airbus A-320 urbem Russicam Sotsi petitura erat. Causa calamitatis verisimiliter subita procella erat. - 03/05/2006 13h35
oeconomia
Ob inquietudinem de futuro statu rerum Persarum necnon minas inflationis dollarii denuo crescunt pretia commoditiorum: aurum maxime carum est ab anno 1980, petroleum denuo limen 75 USD per dolium petit. - 03/05/2006 01h42
in orbe
Centena milia Latinoamericanorum die 1 Maii publice in viis urbium USA flagitaverunt, ut status civis huius terrae tribuatur 11-12 milionibus immigrantium contra legem ibi habitantium. - 01/05/2006 23h27
oeconomia
Fere centum annos natus John Kenneth Galbraith, praeclarus rerum oeconomicarum studiosus et peritus, vita in Massachusetts discessit. Cuius opiniones liberales nonnullis praesidentibus USAe magno auxilio fuerunt. - 01/05/2006 09h56
in orbe
Frustra praeteriit dies statuta ab Unione Europaea, ut res publica Serbiae ducem Ratko Mlavic auctoritatibus mundanis traderet, horrendis facinoribus incusatum.
Duobus novis annis prolatus est a parlamento Aegyptii status belli civilis, qui in hac terra valet ab attentato anni 1981, quo praesidens Anvar Saddat necatus erat. Causae prolationis sint ictus terroristici nuperrimi in oppida maritima paeninsulae Sinai necnon pugnae inter Musulmanos et Coptos Alexandriae 14 Aprilis peracti. - 01/05/2006 09h52
politica
Habanae Cubanorum "Optio Bolivariana", i.e. conventum cooperationis, firmata est a praesidentibus Cubae, Venetiolae et Boliviae, quo convento hae tres terrae se una defendere possent contra "imperialismum oeconomicum USAe". - 30/04/2006 11h52
athletica
Proportione portarum 3:0 Manchester United viciens, coronam ligae pedifollii Anglorum altero sequenti anno manus Chelsea potita est. - 30/04/2006 11h46
oeconomia
Tribus septimanis post prohibitionem vinum e Georgia importari, regimen Russicum, denuo quasi ob causas sanitarias, prohibuit mercatoribus aquam mineralem Georgianorum praeclaram, Borzomi nomine, in terram Russicam invehere. - 30/04/2006 11h40
politica
Democrata liberalis Franciscus Marini et communista Faustus Bertinotti non sine labore praesidentes duorum senatuum Italiae Saturni die creati sunt. - 29/04/2006 18h16
cinemata
Catholicis non decet spectare cinema secundum librum Dan Brown "Notae Leonardi da Vinci" factum, nam pellicula haec calumniatur fidem Christianam - annuntiavit archiepiscopus Angelo Amato, secretarius papalis Congregationis Scientiae Fidei. Cinema dispositoris Ron Howard - histrionibus Tom Hanks, Jean Reno et Audrey Tautou - proximis diebus primum est in cinematographeis mundi monstrandum. - 29/04/2006 14h36
oeconomia
Decrescunt in foris internationalibus commoditiorum pretia omnium fere metallorum industrialium necnon, licet lentius, pretiosorum. Causa sit primum a mense Octobri 2004 anni incrementum usurae principalis a regimine Sinarum annuntiatum. Sinae sunt maximus in orbe terrarum importator cupri aliorumque metallorum industrialium. Eadem causa decrevit aliquantulum petroleum, postquam Apr. 21 culmen historicum (plus 75 USD per dolium generis Brent) attigerat.
Apprehensus est praeses societatis Coreanae Hyundai Motor, Chung Mong Koo, accusatus corruptelae 106 mln USD, necnon aliorum damnorum societati ob neglegentiam illatorum summa 320 mln USD.
Cito crescentibus syngraphis societas petrolearia Russica Gazprom, 265 mld USD nunc valens, facta est quarta locupletissima omnium societatum commercialium mundi, post Exxon Mobil, General Electric et Microsoft. - 28/04/2006 13h06
in orbe
Indi posituri sunt castra militum suorum prope ad oppidum Aini in Tasikistania, ubi aeronaves nonnullos generis MIG 29 tenebunt - scribit sedes interretialis Defenceindia.com. Exspectatur responsum regiminis Pakistaniae.
Indutiae trium mensium belli civilis Nepalensis pronuntiatae sunt a rebellatoribus Maoisticis, ut parlamentum regimenque novum eligi possent.
Diruptio mortifera autoraedam militum in regione meridionali Iraquiae apud Nassiriyam percussit: tres milites Italici atque unus Dacoromanus interfecti sunt, Italicus alius graves ustiones passus est. Iam duo greges terroristarum Islamici sibi facinus attribuerunt. - 28/04/2006 01h01
oeconomia
Euripum Panamensem latiorem reddere meditatur regimen Panamae, ita ut naves onerariae ter plus mercium vehere ibi possint. - 26/04/2006 01h26
athletica
Effectus novissimorum certaminum ligae alsulegiariae NHL: New Jersey - NY Rangers 4:1, Buffallo - Philadelphia 8:2, Carolina - Montreal 5:6, Dallas - Colorado 4:5 - 26/04/2006 01h23
in orbe
Sinenses habitatores insularum Salomonis vi adorti sunt ab indigenis ob rumorem regimen Sinae aut Formosae corupisse parlmentarios insularum, ut pro-Sinicum Snyder Ryni ministrum primarium eligerent.
Saltem 30 homines mortui sunt die Lunae post meridiem ob ictus tromocratarum in recreationis vico maritimo Aegyptiaco Dahab peractos. 160 alii vulnerati sunt. Inter victimas adest ignotus adhuc numerus peregrinatorum e terris occidentalibus venientium. - 24/04/2006 23h14
athletica
Samana seu magus Aequatorensis visitat omnia 12 stadia in Germania, ubi mox certamina mundana pedifollii sunt habenda, ut umbras maleficas ab iis abigat. Die Lunae 36 annorum Tzamarenda Naychapi incantationes suas peragebat Lipsiae. - 24/04/2006 23h07
scientiae
Primum ab anno 1989 lupi in Poloniam centralem reverterunt - catuli lupani ultimis in diebus visi sunt in silvis prope urbem Brombergiam.
Biologis adhuc ignotum genus avium repertum est in insula Philippinorum Calayan, a qua et nomen suum avis nova accipit - Gallirallus calayanensis. - 24/04/2006 22h59
athletica
Fori Cornelii (Imola) Michael Schumacher Germanus autoraedariorum cursuram post diuturnam adversam fortunam die Dominico vicit, gregi suo Italico Ferrari eiusque fautoribus novam spem in certamine mundano modo coepto restituens. - 24/04/2006 22h55
oeconomia
Terrae Arabicae Sinus Persicae exportatores petrolei quae sunt - i.e. Arabia Saudica, Bahrain, Cuvaitia, Foederatae Phylarchates Arabicae, Oman et Cataria - volunt nummum communem, sicut euro Unionis Europaeae, sibi ab anno 2010 introducere. Nummus ignoti adhuc nominis sit aemulaturus cum dollario USA, quae moneta adhuc principalis est in mercatura petrolei mundana. - 24/04/2006 22h51
in orbe
30 homines perierunt et 150 vulnerati sunt propter tria pyrobola dirupta in nundinis Dahab, oppidi Aegyptii prope Mare Rubrum periegetis frequentis, non longe a Sharm el Sheikh: quod facinus a tromocratis Islamicis perpetratum esse reputatur. - 24/04/2006 22h48
in orbe
Hungariam regens coalitio partis sinistrae et liberalis victor discessit suffragiorum novo parlamento eligendo die Solis habitorum. Victa autem est factio dextera Fidesz. - 23/04/2006 23h25
athletica
47 annorum Julio Franco manus New York Mets vetustissimus pilicrepus factus est in historia ligae maioris USA follis basi (baseball), cui contigit in basim revertere. Quod fecit in octava vicissitudine certaminis, quo Neoeboracenses superaverunt Padres San Diego (in urbe eorum) proportione 7:2. - 22/04/2006 20h02
oeconomia
Supremum tribunal Hispaniae prohibuit regimini venum praebere societatem energeticam Endesa, quam emere vult Gas Natural, ne ambobus gigantibus in unam societatem iunctis nimis violaretur - ita saltem iudicium - libertas aemulandi. - 22/04/2006 15h27
in orbe
Uno die post promissionem regis Gyanendrae democratiam restituendam dictaturamque amovendam biocolytae Nepalenses sclopetaverunt die Saturni in turbam abdicationem regis reclamantium. 80 personae vulneratae sunt, inter quas 12 graviter. Regimen iussit societatibus telephonicis claudere in urbe capitali Kathmandu retia telephonorum mobilium, ne moderatores reclamatorum inter se communicare possent. - 22/04/2006 15h19
athletica
Novum culmen historicum celeritatis nartis vehendi constituit Italus Simone Origone, qui de declivitate montis prope ad oppidum Alpensem Arcs Francogallorum positi velocitate 251.4 chm/h devectus est. - 22/04/2006 00h40
in orbe
36 e 45 convivarum nuptiarum in regione Narail Bangladesiae habitarum mortui sunt postquam autoraeda longa eos vehens in flumen Chitra cecidisset. Inter servatos sponsus est, sponsa tamen vitam amisit.
Tigrides Tamilenses de negotiationibus pacis cum regimine Ceylonensi se retractaverunt, bellum civile denuo gerere minantes. - 22/04/2006 00h29
oeconomia
Mercatura mercium necnon officiorum in toto mundo anno 2005 peregre contractorum summa 10 bilionum USD a societate WTO emensa est, 6% ergo plus quam anno 2004. - 21/04/2006 18h29
in orbe
Electrificinam atomicam ad usum civilem destinatam in oppido Busher struendo Persae non violant stipulatus tractatus internationalis de armis nuclearibus non propagandis - dixit moderator Russicae Agenturae Energiae Atomicae Evolvendae Sergei Kirienko, hoc modo respondens die Iovis ad praeteriti diei flagitationem secretarii minoris regiminis USA Nicholas Burns, ne Russia nec aliae terrae cum Irania in productione vi nuclearis collaborarent.
A tribunale supremo Italiae confirmata est victoria in electionibus modo habitis factionum coalitionis partis mediae et sinistrae duce Romano Prodi super factiones dextras ministri adhuc primarii Silvio Berlusconi. Victoria 24 755 tantum suffragiis decreta est.
Tromocratae islamistici irruerunt die Mercurii in duas scholas Bagdati, ubi pueris testibus duos magistros decapitatione necaverunt.
11 homines apprehensi sunt in meridionalibus regionibus Francogaliae et Italiae ob suspicionem pecunia tromocrates manus Algeriani cum Al Kaida foederatae adiuvare.
Praesidens Kyrgistaniae Kurmanbek Bakijew minatur castra militum Americanorum in hac terra fore claludenda nisi regimen USA plus solvet pro licentia ea tenendi.
Nepaliae vigiles publici apprehenderunt circa 250 magistros scholarios necnon academicos, quia illi participasse a regimine regis Gyanendra putantur in expostulationibus publicis democratiae in hac monarchia instituendae. Expostulationes per 14 ultimos dies in maioribus urbibus terrae habebantur; in pugnis cum biocolytis 6 reclamatores vitam amiserunt. Simul operistitium generale a societatibus operariorum pronuntiatum est, cui se adiunxerint inter alios et nonnulli astyphylaces necnon iudices summi tribubanalis civitatis. - 19/04/2006 16h38
in orbe
Ehud Olmert, minister primarius Israelianus, contra omnium exspectationes noluit exercitum gravissimae caedi die Lunae Tel Aviv perpetratae vi more solito respondere; sed greges terroristici Islamici novae caedes Iudaeis minati sunt.
"Exercitus manus aggredientibus resecabit hostesque ignominia sepeliet" inquit praeses Persarum Mahmoud Ahmadinejad ante exercitum Martis die. Interea appropinquatur dies, quo iuxta ONUs Consilii Securitatis deliberationes Persae laboribus ad uranium ditandum finem imponere debebunt. - 18/04/2006 23h37
in orbe
Homicida sui interfector caedem immanem Tel Aviv, in magna urbe Israeliana, perpetravit: qui vitam amisit, octo Iudaeos occidens pluresque vulnerans. Rector supremus Israelis promptam ultionem praenuntiavit. - 17/04/2006 20h07
in orbe
Graphologi Iraquienses confirmant iussa necandi 148 habitatores vici Dudzail ab ipso Saddam Husain edita esse. Hos tormentis dedere necnon vita privare iusserit dictator tunc Iraquiae postquam in vico hoc bellatores clandestini Siitarum eum sclopetando occidere conati essent.
Moderatores Persarum nuntiaverunt rem publicam Islamicam 50 miliones dollarorum rectoribus et populo Palaestinis donaturos esse, ut finem auxiliorum a civitatibus Occidentalibus sarciant.
30 homines die Solis Bagdati variis insidiis vitam amiserunt, longe plures vulnerati, 15 erepti sunt. - 16/04/2006 23h07
in orbe
Ictu cultri vulneratus est ab alio homine in vincula coniecto Michaelis Khodorkovski, miliardarius Russus, olim proprietarius societatis petroleariae IUKOS, ob ambitiones politicas a regimine Vladimiri Putin in carcere inclusus. - 16/04/2006 10h30
in orbe
Shimon Peres, unus ex ducibus partis Israelianae Kadima, postquam praeses Persarum Mahmoud Ahmadinejad iterum Israel irrisit et minitatus est, eum dixit sicut Saddam Hussein dies suos completurum esse.
Institutum "Vigilantia de hominum iuribus" (Human Rights Watch) praefectum rei bellicae Rumsfeld accusavit, quod ipse captivi cuiusdam in Guantanamo cruciatui adfuisset.
Non minus 30 custodes publici Iraquici apud Bagdatum insidiis interfecti esse narrantur. - 14/04/2006 23h20
oeconomia
Pretium petrolei increscens et ingens USAe aes alienum orbis totius divitiarum auctui damna proximis annis latura esse putat in narratione sua annua Depositum Nummarium Mundanum (FMI). - 14/04/2006 23h19
oeconomia
Cupa petrolei Oceani septemtrionalis amplius 70 dollaris venit. Observatores difficultatibus i Perside exortis incrementum pretii attribuunt. - 13/04/2006 20h47
in orbe
Futurus moderator supremus Italorum Romanus Prodi adnuntiavit quam celerrime copias ex Iraquia domum revocatum iri.
Aeronavis Lutetia Dublinum advolans in Scoto aeroportu Prestwick diu retenta est, quod falsus nuntius de pyrobolo transvecto nautae pervenerat.
Praeses Persarum adnuntiavit Iraniam satis uranium ditare potuisse, ut ad vim nuclearem creandam adhibeatur. Qua re etiam Russia moderatores Persicos reprehendit.
Karachi, in urbe Pakistaniae, pyrobolum in multitudine Sunnitarum dirupit, qui diem natalem Mahometi celebratum convenerant: 57 homines interfecti sunt. - 13/04/2006 02h28
in orbe
Post 43 annos biocolytas effugiendi apprehensus est unus principalium capitum consilii clandestini Siciliensis (vulgo mafia) Bernardo Provenzano. - 11/04/2006 18h19
oeconomia
Post incrementum 7% pretii syngrapharum spatio unius diei (die Lunae sc.) Gazprom Russorum tertia maxima in mundo societas energetica facta est; valore 225 mld USD tantum ab ExxonMobil (375 mld USD) et British Petroleum (242 mld USD) anteceditur, ipsa tamen plus nunc valet quam Shell.
Pretium petrolei generis Brent primum ab anno 1973 limen 69 USD per dolium excessit (Londini, die Martis).
Metallis pretiosis modice tatum praeterita septimana crescentibus aut immo stagnantibus (aurum demum die Lunae hesterno denuo limen 600 USD per unciam excessit) impetu vero augebantur metalla industrialia, cupro et zinco culmina historica attingentibus, dum nickelum tradebatur pretio maximo ab anno 1989. - 11/04/2006 17h59
in orbe
Socialistae Hungari victores discesserint suffragiorum parlamentarium - patet e primis inofficialibus effectibus suffragandi.
"New Yorker", acta septimanalia in USA edita, Georgium Bush arma nuclearia in Persidem deicere in animo habere nuntiavit, ut consilium Persarum uranii ditandi impediat.
Constat 14 Palaestinos heri in regione Gazae occisos esse, postquam pyrobola ab Israëlianis de aëronavibus deiecta sunt.
Scriptorem Dan Brown non furatum esse conceptum libri sui "Notae magistri Leonardi" - iudicavit tribunal Britannicum. De furatu accusaverunt Brown scriptores Michael Baigent et Richard Leigh. - 09/04/2006 01h11
in orbe
Neoeboraci, in sede societatis National Geographic, annuntiatum est paratam iam adesse translationem Anglicam partium evangelii Iudae, ante 30 annos in Aegypto inventarum. Quod evangelium apocryphicum sermone Coptico scriptum amissum credebatur a tertio saeculo p.Ch.n. - 07/04/2006 21h50
oeconomia
Mercatus syngrapharum maxime quaestuosi ultimi trienni sunt - secundum Morgan Stanley et Bloomberg - bursa Austriaca (incrementum indicis 362%), Estoniaca (360%), Bohemica (348%), Melitana (321%), Indica (310%) et Hungarica (258%). Ultimis autem mensibus celerrimne crescunt indices fororum Russiae, Brasiliae et Turciae.
Primum ab anno 1981 pretium auri excessit ultimo die Iovis Londini 600 USD per unciam. Culmen historicum attigit eodem die cuprum, quod 5780 USD per tonam tradebatur.
Pro statuto usque ad 2009 annum minori pretio methani e Russia importati, Armenia vendidit societati Gazprom fistulam petrogasiariam, qua methanum alternum e Persia invehi posset. - 07/04/2006 21h43
in orbe
Anno proximo pontifex catholicus Benedictus XVI loca Israël Christianis carissima adibit: quem invitavit Simon Peres, olim moderator supremus Israelianus, qui privatim eum post suffragia in Israël habita nuper visitavit.
69 homines in Mari Rubro vitam amiserunt, qui cymba pristino more confecta sacra islamica celebratum transnare conabantur: nimius numerus navigantium naufragii causa fuisse reputatur. Aequor investigatur, ut dispersis salus reddatur. - 07/04/2006 01h36
in orbe
Suffragiis a sua factione (Thai Amant Thaios)devictis inopinate munere abdicavit minister primarius Thailandiae Thaksin Shinawatra, a partibus adversis coruptelae accusatus.
Denis Donaldson, olim delator in manu terroristica Hibernorum IRA a vigilibus publicis Britannicis clam positus, necatus est a homine ignoto glandibus manusclopeti. Se id perfici iussisse negant pristini moderatores IRAe.
Bulgaria et Rumunia intraturae sunt Unionem Europaeam iam 1 Ianuarii 2007 - nuntiat ephemeris "Die Welt", 'fontes bonos' Bruxellis citans. - 04/04/2006 17h32
oeconomia
Enclava Regiomontana (Kaliningradensis) zona oeconomica peculiaris a regimine Russico pronuntiata est, ubi pecuniae collocatoribus peregrinis vectigalia aut tollenda aut diminuenda sint.
Pretio 13.4 mld USD iunctum iri pronuntiantur societates giganteae telephonis fabricandis Alcatel (Francogalliae) et Lucent (USAe). Redundatiae causa 9000 operariorum novae societatis munus amittent. - 03/04/2006 16h40
in orbe
42 cadavera hominum inventa sunt die Solis mane Bagdati; hi collaboratores regiminis Americanorumque esse putantur, a rebellatoribus clandestinis necati.
Non longe a Parma, oppido Italico, infantem unum et dimidium annum natum, cui nomen Thomas fuit, ferociter interfectum esse post 30 dies a raptus die compererunt indagatores: hoc confessi sunt saevi homicidae, quorum unus pala puerulum - familia pecuniae causa modo ereptum - vehementer percussit, quod ploraret. Qua re obstipuit tota Italia.
Veneris die aëronavis ob caeli tempestatem de caelo decidit in provincia Brasiliana Rivo Ianuario (Rio de Janeiro): quae a puteis petrolei in Oceano sitis profecta erat. 19 homines, plerumque Brasiliani, vitam amisisse referuntur. - 02/04/2006 20h39
athletica
46 annorum sessor Brasilianus Jorge Ricardo, qui e 9300 curriculis equestris victor discessit, vult proximo anno palmam eripere Americano Laffit Pincay juniori, cui in vita eius 9530 vicibus triumphare in hippodromo contigit. - 01/04/2006 22h12
oeconomia
Rapidissime cariora fiebant ultima in septimana metalla pretiosa, auro culmen 25 annorum, argento - 23 aurorum, platino autem culmen historicum attingentibus. Crevit etiam, gradu 4.3%, pretium cupri. - 01/04/2006 21h59
scientiae
Primum sideralis nauta Brazilianus, cui nomen est Marcus Pontes, cum collegis Russo et Americano per aera evolavit, novem dies in navi siderali permansurus: secum vexillum patriae suae et tunicam gregis pedifollici Braziliani tulit. - 01/04/2006 20h00
In orbe
Postquam die 30 mensis Martii tres milites Israeliani in colonia Kedumin a tromocrata sui interfectore enecti sunt, postridie aeronaves ex Israel pyrobolis regionem Gazam percusserunt. - 01/04/2006 00h01
in orbe
Praeses Galliae Jacobus Chirac concives per televisionem allocutus est, adnuntians se legem de pacto primi laboris promulgavisse, moderatores et reclamantes tamen admonens ut meliorem legem eandem ex conventione meliorem faciant. - 31/03/2006 23h55
in orbe
Nave peregrinatoria in mari prope Bahrainiam immersa 57 homines vitam amiserunt.
38 saltem homines mortui sunt in provincia Persica Lurestan ob terrae motum vi 6 graduum Richterianorum. - 31/03/2006 13h47
oeconomia
Indicem nummorum terrarum Asiae Orientalis introducturum est Argentarium Progressus Asiatici, similem indici illi nomine ecu, qui introductioni nummi euro in Unione Europaea anteibat. Communi indice monetarum continebuntur verisimiliter decem terrae consociatonis oeconomicae ASEAN necnon Iaponia, Sinae et Corea Meridionalis. Non excluditur etiam rupia Indorum. - 30/03/2006 22h15
in orbe
Samanae, i.e. magi gentium nativarum Siberiae, poscunt ut apud se de venia danda oret vicarius ministri primarii Russiae ministerque defensionis nationalis terrae Sergei Ivanov, qui dixerit eos, una cum lupanaribus aliisque fraudatoribus "venena patriae" esse. - 29/03/2006 23h00
oeconomia
Ob superfluum a mercatu peregrino productum aerarium conditum Sinensium mense Februario usque ad 853.7 mld USD auctum est; hoc modo Seres a Iaponibus palmam interciperunt civitatis maxime in mundo pecunia praesenti divitis. - 29/03/2006 22h16
politica
Nova factio Kadima et pars Laborista maiorem partem suffragiorum et senatus sellarum in Israel consecutae sunt; profligata est factio dextera Likud. - 28/03/2006 23h56
in orbe
Vehementer reclamaverunt moderatores Sinenses, quod rector summus Italicus Silvius Berlusconi, dum Solis die fautores suos contionatur, communistas Sinenses adfirmavit tempore revolutionis infantes in ollis concoquisse et per agros dispersisse, ut illos fertiliores redderent. - 28/03/2006 23h52
in orbe
Cadavera in Iraquia coacervantur: 40 novi milites ab homicida sui interfectore Mosul occisi, 16 Sciitae Bagdati a copiis USAe enecti, 12 corpora inter obsoletas autoraedas inventa sunt. - 28/03/2006 00h24
politica
Regiones Ucrainae, i.e. prorussica foederatio Victoris Ianukovuts victorem discessit suffragiis parlamentariis ultimi diei Solis, 27-33% sellarum captantes. Regimen novum tamen verisimiliter a coalitione factionum "revolutionis auranceae" (factiones pristini ministri primarii Iuliae Tymosenko necnon praesidentis hodierni terrae Victoris Iustensko) cum socialistis creandum creditur. - 27/03/2006 14h56
athletica
Loris Capirossi Italicus cursu birotarum automatariarum maximo in urbe Hispanica Jeres de la Frontera locum principem obtinuit, profligans concivem Valentinum Rossi, praeterito anno victorem, qui primo curvamine procubuit. - 26/03/2006 19h02
in orbe
30 cadavera plerumque (horrendum dictu!) capite obtruncata apud urbem Iraquicam Baquba, vicum Mulla Eed versus, reperta sunt.
Rector summus Francogallicus Dominicus de Villepin de lege novissima, qua labor iuvenilis regetur, cum discipulis et operariorum societatibus disputare constituit: hoc adnuntiavit post diuturnas reclamationes et tumultus in tota Gallia.
In capite Albae Russiae Minsk custodes publici vi et pyrobolis multitudinem reclamantium aggressi sunt, qui ad carcerem iter faciebant liberationem iuvenum recenter captorum postulantes.
Etiam in urbe Californiae Los Angeles fora et viae magno concursu hominum plena sunt, qui novam severam legem de immigratione deleri volunt. - 26/03/2006 13h52
in orbe
Obses Americanus Norman Kember, in Iraquia ereptus, a militibus USAe liberatus domum rediit.
Tumultus factus est in capite Albae Russiae, ubi multitudo contra ambitum comitialem iam diu reclamat. - 25/03/2006 18h06
in orbe
Ingens diruptio facta est in schola chemiae universitatis urbis Francogallicae Myloecii (Mulhouse), non longe a finibus Helveticis: virum vitam amisisse relatum est.
Praeses Albae Russiae Lukashenko custodes publicos Veneris die multo mane reclamantes petere iussit, qui Forum Octobrem a die Dominico occupaverant, de ambitu ipsum incusantes.
Pontifex Romanus Benedictus XVI 15 cardinales primo consistorio creavit, qui "expeditius iter oecumenicum faciant".
Nemo Galliam sui tantum sollicitam appellare potest et responsum illud vitare, in scholam eat et discat: hoc adfirmavit praeses Francogallicus Chirac de conatu Italicae ENEL societatem petroleo vendendo addictam Suez conquirendi. - 25/03/2006 00h31
in orbe
Multo propius nunc sumus cum lefebristis - dixit post consilium habitum patrum cardinalium cum Benedicto XVI cardinalis Dario Castrillon Hoyos, caput papalis commissionis "Ecclesia Dei", quae commisio dialogum cum sectatoribus archiepiscopi Lefebvre pergendum curat.
Grex terroristicus ETA, qui per annos 40 armis destrictis pro libertate regionis Bascae pugnavit, bello finem imponere constituit: magna cum prudentia moderatores Hspaniae nuntium acceperunt. - 22/03/2006 20h30
in orbe
Praeses USAe Georgius Bush negavit bellum civile in Iraquia inesse, moderatores admonens ut factiones armatas reprimant.
Iudices Hispaniae 32 islamicos accusant, quod caedem ingentem perpetrare constituerint, pyrobolum mirabilis magnitudinis in aedificium, ubi est tribunal summum Hispaniae, autocineto mercibus vehendis destinato abditum. - 21/03/2006 23h59
in orbe
Turbo vehementissimus regiones septemtrionales Australiae ad Orientem vergentes vastavit, damna ingentia messibus inferens.
Suffragia in Alba Russia iterum habenda esse censent observatores exteri necnon moderatores USAe atque Unio Europaea: nam de ambitu victor Lukashenko incusatur, - 21/03/2006 00h52
in orbe
In litore Somaliensi naves longae Americanae adortae sunt navem piratarum, unum piratam necantes, 5 vulnerantes, 12 apprehendentes. Anno praeterito 35 saltem ictus in naves civiles piratae Somalienses perfecisse putantur. - 20/03/2006 00h27
athletica
Ex altero huius anni curriculo autobolidum Formulae 1 in oppido Sepang Malesiorum calore 41 graduum Celsii habito victor discessit Italus Giancarlo Fisichella stabuli Renault. Princeps annualis tamen remanet Hispanus Fernando Alonso (item Renault), victor primi curriculi Bahrainensis.
Licet ultimo in certamine huius hiemis 29um demum locum obtinuerit, nihilominus poculo mundi huius anni volatus nartatorum potitus est Bohemus Jakub Janda. In suggestu desultorio gigantaneo Planicae Slovenorum triumphavit autem ultima die Solis Norvegus Bjoern Einar Romoeren, ambobus saltibus 224 metrorum. - 20/03/2006 00h10
oeconomia
Post clades paenultimae, hac ultima septimana bursae mundanae plerumque, sit modice, augebantur. Exceptiones erant fora terrarum Arabicarum, desiderio petroeli minore adhuc exceptato; ita e.g. index bursae Saudianae gradu -9.7% decrevit, quod decrementum grave ibi iam quarta sequenti septimana accidit. Qui casus evenit neglecta declaratione principis Alualid bin Talal se mox 2.7 mld USD in syngraphas Saudianas collocaturum. Pretia autem bursae Dubaiensis gradu incredibili -14.93% praeterita hebdomade demersa sunt.
Maximi inter bursas huius anni victores fora Americae Meridonalis videntur, principe Venetiola (+50.1% incrementi indicis ab initio anni), sequentibus Brasilia (+23.3%), Peruvia (+22.9%), Argentina (+13.5%) necnon Columbia (13.2%).
Sicut syngraphae societatum commercialium, ita pretia mercium ultima hebdomade ubique fere aucta sunt, revirescentia post septimanam decrimenti; maxime autem metalla industrialia, sicut zincum statim afferendum (10.95%, Londini) necnon pretiosa, sicut palladium (10.43, Turici). Demergebantur autem aliquotiens escae, inter quas praecipue avena (-6.75%) et triticum (-6.29%, ambo Chicagiae, mense Maio afferenda).
Fundatio Monetaria Internationalis (IMF) praedicat hornotinum incrementum mundanum productus nationalis in medio plus adhuc exspectato 4.3% fore, praesertim ob aliquot inopinatam firmam recuperationem oeconomiae Iaponiae et terrarum Europae. - 19/03/2006 23h53
in orbe
Paulo ante meridiem unus ex fornicibus, sub quo transit currus electricus celer urbis Moscovae, Russiae capitis, repente diruit: nihilominus nemo ex viatorum mortem obiit. - 19/03/2006 20h06
politica
In Alba Russia suffragia ad rei publicae praesidentem deligendum habentur: Lukaschenko, qui munus usque ad hunc diem occupavit, minacibus verbis praenuntiavit rerum perturbationes, si sibi iterata creatio denegata erit. Cui adversarius Milinkewitsch tranquillo populi concursu ad hunc vesperum convocato respondit.
Slobodan Milosevic, quondam dictator Iugoslaviae, sepultus est in urbe sui patria Pozarevac. - 19/03/2006 08h23
politica
Tertio die anniversario ab initio belli Iraquici multitudines in plurimis urbibus orbis terrarum pacem postulaverunt: frequentes conventus habiti sunt Londinii, Bagdati, Basrae, Novi Eboraci, Madriti, Romae, Dublini necnon in urbibus Sydney, Tokyo, Toronto.
Grex Palaestinus Hamas omnes moderatores delectos esse adnuntiavit: qui omnes eiusdem factionis asseclae sunt. Minister primarius Ismail Haniya indicem moderatorum die Solis patefacturus est. - 18/03/2006 17h39
in orbe
Tribunal mundanum de sceleribus in Iugoslavia perpetratis nuntiavit examinationibus comprobatum esse nullum venenum in corpore pristini praesidis Slobodan Milosevic inesse.
Moderatores Liberiae ex Nigeria petiverunt, ut tribunali ONUs tradatur Carolus Taylor, olim praeses Liberiae, qui feris rebellibus Sierrae Leonis arma vendidisset.
Cheng Chui Ping, mulier Sinensis 57 annos nata, ad 35 annorum captivitatem ab iudicibus USAe condemnata est: nam per multos annos curavit ut milia multa civium suorum illicite in Americam per mare transportarentur.
Maxima cum vi a belli initio aëriae naves USAe regionem circum Samarram sitam, non longe a Bagdato, pyrobolis de caelo deiectis aggressae sunt.
250 milia iuvenum fora Francogallica invaserunt, ut lex de primo munere, quam propter dominus sine ulla causa iuvenes dimittere poterit, recenter adprobata deleatur. - 16/03/2006 23h51
in orbe
25 cadavera invenerunt ultima nocte astyphylaces variis in locis Bagdati - victimae haec esse creduntur contentionis inter Sunnitas et Siitas Iraquienses. Ab ortu pugnarum 22 Februarii iam circa mille homines necati sunt. - 16/03/2006 09h43
oeconomia
Pretio 4 mln euronum venum praebetur Chateau Haute Fontaine, vinetum 43 hectarum in Francogallica regione Linguae Occitanae (Languedoc). Emere cupientibus scribendumst ad vineae dominum: paule-vigneron@wanadoo.fr
Secundum prognosin societatis UNICE, medium per terras Unionis Europaeae incrementum generalis productus domestici (GPD) anno 2006 aequetur 2.3%, dum praeteriti anni GPD gradu 1.7% crescebat. Maximum incrementum expectent Lettones (9%), minimum Lusitani (0.8%). - 15/03/2006 17h49
in orbe
Milites Israheliani invaserunt carcerem in urbe Jericho Autonomiae Palaestinae, ut caperent Ahmed Saadat, ducem Motus Popularis Liberationis Palaestinae, quem reum putant insidiarum, quibus mortuus erat anno 1999 minister peregrinationis Israheliae Rewaham Zeewi. In responsione bellatores Palaestini octo saltem Europaeos obsides apprehenderunt minantes se eos necaturos, nisi Saadat liberaretur.
Mortuus domi sua inventus est praesidens olim (1992-2001) Estoniae, 76 annorum Lennart Meri, qui per nonnullos ultimos annos variis morbis gravibus excruciabatur. - 14/03/2006 08h52
oeconomia
2.17% (Neoeboraci) et 2.08% (Londini) appretiatum est ultima septimana yen Iapponum contra dollarium Americanorum.
Post maximum incrementum praeteritae hebdomadis (2.56%), valde hac septimana demersa est contra dollarium quetsa Malavorum (-3.84%); citissime tamen omnium nummorum decrescebat ultimis septem diebus corona Islandorum (-6.49%).
Inter 19 commoditia, quorum pretia index Reuters/Jefferies CRB notat, maxime appretiandum est uranium, quod creturum sit proximis sex mensibus gradu 27%, ob maiorem maioremque in mundo cupidinem electrificinas nucleares strui. Praeterito anno pretium uranii 76% auctum est, inter commoditia tantum sacharo concedens. - 13/03/2006 20h33
athletica
Ob pluviam ingentem interruptum est in 33 minuta primae dimidiae, nulla porta devicta, certamen pedifolii inter duas manus urbis capitalis Aequatoriae Quito - Espoli et El Nacional (haec poculum nationale praeteriti anni potita est).
Alia certamina ligae Aequatorianae die Solis habita: Deportivo Cuenca-Deportivo Quito 1:2, LDU Quito-Barcelona Guayaquil 2:1, S.D. Aucas-Macara 0:0, Emelec-C.D. Olmedo 2:1.
Princeps ligae Aequatorianae manet LDU cum 19 punctis, porro El Nacional - 16 ps, deinde Olmedo - 13 ps.
Bascaudarii Miami Heat vicerunt Cleveland Cavaliers 98:92, dum Los Angeles Lakers superati sunt in sua urbe a Seattle Supersonics 113:120. Aliter in liga NBA die Solis: Philadelphia 76ers-Memphis Grizzlies 94:91 (contusionem passus est Allen Iverson), San Antonio Spurs-Houston Rockets 88:81, Sacramento Kings-Dallas Mavericks 85:80 necnon Charlotte Hornets-Detroit Pistons 78:94 (hic grex primus in NBA hoc anno 50am victoriam notavit).
Primo ex hornotino curriculo autobolidum Formulae 1 modo Bahrainiae habito praeteriti anni princeps 24 annorum Hispanus Fernando Alonso (manus Renault) victorem discessit. Secuti eum sunt: Theodiscus Michael Schumacher (Ferrari) et Finnus Kimi Raikkonen (McLaren-Mercedes).
Armenus Levon Aronian victor evasit 23i certaminis archimagistrorum scacorum, cuius prima pars in Mexico, altera in urbe Hispanica Linares agebantur. - 13/03/2006 18h41
in orbe
Factiones faventes conservatistae praesidenti Columbiae Alvar Uribi suffragiis die Solis habitis potitae sunt ca. 70% sellarum parlamenti. - 13/03/2006 17h58
scientiae
Fontes vapores aquae necnon particulas glaciei vomitantes in superficie Enceladi, unae lunarum Saturni, animadverterunt astrophysici Americani photographemata a specillo Cassini transmissa perscrutantes - nuntiat societas classi cosmicae USAe moderandae NASA. - 12/03/2006 18h58
in orbe
In carcere Hagensi Scheveningen, causa eius nondum finita, mortuus est "ob causas naturales" pristinus (1987-2000) dictatorius moderator Serbiae Slobodan Milosevic. Anno 2002 Milosevic, accusatus reum multorum hominum caedis tempore bellorum in Croatia (1991-95), Bosnia (1992-96) et Kosovia (1998-99), vi ante Tribunal Hagense Singiduno adductus est. - 11/03/2006 15h35
in orbe
Uno mense ante suffragia parlamentaria in Italia habenda iudices Mediolanenses accusaverunt ministrum primarium Silvium Berlusconi reum coruptelae. Annis 1990s exeuntibus donaverit Berlusconi 600 milia USD David Mills (quocumque negotia una in societate Fininvest fecerant), ut ille nonnullas res sui incommodas ante iudices, iam tunc fontes divitiarum Berlusconi perscrutantes, tacendo celaret.
Agim Ceku, quondam dux generalis bellatorum Albanorum, minister primarius Kosoviae nominatus est. Cui rei Serbia maxime reclamat, eum homicidia civium tempore rebelionis 1998-99 patrasse accusans.
Deest sane altera solutio status Kosoviae quam eius independentia - dixit Jack Straw, pristinus minister rerum exterarum Britannorum. - 11/03/2006 13h31
oeconomia
A mense Maio proximo licebit operariis novarum terrarum UE laborem quaerere in Hispania et Portugalia (praeter Britaniam, Irlandiam et Suetiam, ubi iam hac licentia fruuntur). Utrum aperire mercatum laboris "novis Europaeis" an non, regimen Daniae haesitat. Definienter contra talem consilium capiendum manent Germania, Austria et Belgica, turbas operariorum vilis pretii affluendas timentes.
Omnibus fere in foris mundanis pretia syngrapharum societatum necnon mercium praeterita septimana decidebant, in Europa iam altera sequente hebdomade. Diebus 1-8 Martii maxime demersi sunt indices bursarum Turciae (-10.8%), Arabiae Saudicae (-10.2%), Pakistaniae (-7.6%) et Aegypti (-7.3%). Solum tria in orbe terrarum fora - Singapurense, Argentinense et Israheliense - incrementum indicis hoc tempore notaverunt, inter quae maximum Boni Aeris (+2.0%).
Mercium maxime viliores facta sunt (3-10 Martii): palladium (-6.20%, Turici), aurum (-5.80%, Turici) necnon crudum Brent mense Maio afferendum (-5.65%, Londini); hae omnes merces tamen altera praecedente septimana creverant. Inter escas autem pretium caffeae "Robustae" maxime Londini decrevit (-5.39%).
Societas Dubaiensis DP World tradet munus administrandi portus in USA alicui societati Americanae - nuntiaverunt moderatores DP World, quae administratione 6 portuum Americanorum potita erat emptione consociatii Britannici P&O, hos portus a longe possidentis. Portibus - in quorum numero etam Neoeboracensis - ab Arabis excipiendis maxime reclamabant parlamentarii USAe timentes hoc modo facilius fore tromocratis armisque eorum Americam intrare. - 11/03/2006 13h00
in orbe
Minister primarius Thailandiae Thaksin Shinavatra accusavit suos adversarios magia nigra uti, ut eum munere privarent. Mense Ianuario enim senator partis adversae Boonlert Pairintra praenuntiaverat Shinavatrae casum imminentem ob planetam Mercurii, ei adhuc gratam, obscuratam esse a deo tenebrarum.
Ehud Olmert, qui ad tempus munere ministri primarii Israheliae fungitur, annuntiavit regimen eius, negotiationibus cum Palaestinis nunc ruptis, unilaterale recturum fines in Ripa Occidentali Iordani, ubi "murus securitatis" ambas nationes dividens porro strueretur.
Consilium securitatis ONUs de Iraniae voluntate vi nucleari fruendi disputabit. Nam AIEA veretur, ne ita Persae arma nuclearia sibi comparent: qui acriter accusantibus responderunt, ius energiae generandae repetentes. - 10/03/2006 00h04
in orbe
Prolongata est a Congressu USA ultra diem 10 Martii, cum finiri deberet, "lex patriotica", cuius usu vigiles publici vitam privatam civium sine iussu iudicum scrutari possunt, ut tromocratae hoc modo facilius apprehendantur.
Bellatores clandestini ETA flagitant a praesidibus societatum commercialium in Civitate Basca sedes habentium 30-120 milium USD "vectigal revolutionis", aliter ictibus bombiferis in has societates perficiendis minantes - nuntiat statio radiophonica Cadena Sur.
Mons Vesuvius mox erupturus sit vi maiore quam anno 79 p.Ch.n., cum Pompeios, Herculanum et Stabias delevit - credunt, secundum stationem televisificam Polonam TVN 24, vulcanologi Americani, interiora montis perscrutati. Eruptio minari possit Neapoli ipsae.
Milan Babic, annis 1991-95 dux Serborum regionis Krajina contra Croatas rebellantium, voluntaria morte obiit in carcere Scheveningen ad Hagam Comitum. - 06/03/2006 22h33
cinemata
Praemia Oscariana anni 2006: optimum cinema - "Crash" Pauli Haggis, optimus dispositor - Ang Lee ("Secretum montis Brokeback"), optimus histrio - Phillip Seymour Hoffman ("Capote"), optima histrix - Reese Witherspoon ("Lineam sequere"), optimum cinema non-Americanum - "Tsotsi" dispositoris Meridiafricani David Hood. - 06/03/2006 10h07
oeconomia
Commoditiorum pretia ultima hebdomade maxime creverunt pro palladio (7.92%, Turici), argento (7.55%, Turici), zinco statim afferendo (6.58%, Londini), oleo glycines m. Martio afferendo (6.97%, Chicagiae). Maxime decreverunt: sacharum album (-3.89%, Londini), pecus laniendum (-6.09%, Chicagiae), xylina m. Martio afferenda (-4.08%, Neoeboraci).
Fere omnes syngraphae bursarum Europae praeterita septimana minuebant, praecipue autem Suez (-7.94%), Allied Irish Bks (-5.20%), Iberdrola (-5.14%), L.V.M.H. (-4.88%). Multo stabilius tradebatur Neoeboraci, ubi maxime victi sunt Hewlett-Packard (-4.72%) et General Motors (-4.00%).
Similiter demersi sunt ultima septimana indices generales bursarum: XETRA DAX Francofurti (-2.54%), Nikkei 225 Tokiae (-2.72%), DJ Euro Stoxx 50 (-2.54%). Dow Jones autem Neoeboraci tantum -0.36% decrevit, at NASDAQ ibidem incrementum notare contigit (+0.68%).
Inter monetas, eodem tempore contra dollarium USA maxime aucta est quetsa Malaviorum (+2.56%) et peso Philippinarum insularum (+2.02), cito crevit etiam leo Dacoromanorum (+1.90), maxime autem decrevit dollarium Bermudense (-1.79%) necnon rand Meridiafricanorum. - 04/03/2006 17h47

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae