Fabulae ridiculae
De simiis. Scientifici quidam simios quinque in caueam (cellam?) collocauerunt, et in media cauea scalas, et in scalarum superiore parte bananas siue platanos. Quandocumque simius scalis ascendebat, ut bananas caperet, scientifici aquae impetum maxima vi iniciebat in ceteros simios, qui in solo stantes manebant. Deinde deinceps, quandocumque simius quidam scalis ascensurus erat, ceteri eum uerberare incipiebant. Proposuit et latine reddidit Ivanus Barcinonensis. |
Fabula verissima... Ecce fabula uerissima de quattuor hominibus communibus, quibus nomina erant "VULGUS", "ALIQUIS", "QUIVIS" et "NEMO", qui una habitabant. Proposuit et latine reddidit Ivanus Barcinonensis. |
Sherlockus Holmes... Excursionem in agrum olim susceperunt notissimus ille Sherlockus Holmes eiusque comes Doctor Watson, ut per nonnullos dies natura delectarent. Proposuit et latine reddidit Ivanus Barcinonensis. |
De bona gubernatione. Praesides Georgius Bush visitat regnum britannicum et reginae Elisabethae gratulatur gubernationem optimam eius regni. "Dic mihi," ait Georgius dum theam cum regina bibit, "quomodo tam bene regis, quia omnes te amant et aestimant?" Cui illa: "Hoc, mi Georgi, perfacile est. Gubernator quivis semper bene reget si unum faciat, videlicet, circum se homines sapientes bonosque habeat qui ei de rebus publicis consulent." "Hoc, procul dubio, patet bonum consilium esse" respondet Georgius Bush, "sed quomodo reperis quem sit sapientem bonumque?" rogat Georgius. Cui illa: "Hoc simplicissimum est, mi Georgi. Si reperire vis utrum quisquam sapiens vel non sit, tantum adaequatam quaestiunculam rogare debes. Si recte respondet tunc scis hominem sapientem bonumque esse ad tibi consulendum". "Nunc bene intellego," ait Georgius, "sed fortasse potes monstrare per exemplum quomodo hoc fit?" Cui illa: Nihil facilius. Tunc vocat Elisabetha regina primum ministrum Antonium Blair per telephonium et rogat sic: "Dic mihi, mi Antoni, si pater tuus filium habet et mater tuam filium habet sed ille neque fratrem neque sororem tuam vocare potest, quis est ille?" Cui ille: Mi regina, aperte patet, sum ego. "Nonne vides quam facile reperire potest utrum hominem sapientem sit vel non?" dicit Elisabetha regina. "Reapse, perfacile est, mi regina," ait Georgius, "et tibi gratias perplurimas ago, pro auxilio tuo!" Cum praesides Georgius denuo in America est, arcessit Recaredum Chenney et rogat eamdem quaestiunculam qua regina Elisabetha usa est ad homines sapientes inveniendos. Recaredus Chenney cogitat longe sed responsum non invenit et dicit: "Mi Georgi, responsum tibi nunc non dare possum, sed sine mihi, amabo te, de hoc longius cogitare". "Ita," ait Georgius, "necesse est de hoc recte cogitare quia responsum magni momenti est, mi Recarede!" Recaredus Chenney currit ad ministrum Colinum Powell et eum rogat eamdem quaestiuculam, sed ille hanc non respondere potest. Deinde rogat quaestiunculam a omnibus ministris sed nemo eam respondere potest. Demum, cogitat Recaredus Chenney sic: fortasse Albertus Gore, qui sesse meliorem sapientioremque quam nos esse putat hanc quaestiunculam enodare potest, et vocat eum per telephonium et rogat sic: "Dic mihi, mi Alberte, si pater tuus filium habet et mater tuam filium habet sed ille neque fratrem neque sororem tuam vocare potest, quis est ille?" Cui ille: Mi Recarede, hoc omnes sciunt, sum ego. Cum hoc audit vicepraeses Chenney, multo gaudet et properat ad praesidem Georgium et illi dicit sic: "Responsum habeo, mi Georgi" "Bene," ait Georgius Bush, "quis est ille?" Cui Chenney: "Albertus Gore!" "Minime!" increpat Georgius Bush, "est Antonius Blair!!" Proposuit et latine reddidit Angela Nuntia Crnobrnja. |
De pericula silvatica. Aliquando uir quidam in Africam profectus est animalium peruestigandorum et scientiae augendae causa. Cum post menses aliquot reuertisset, uxor eum alioquin tristem angulatim domi uagari animaduertit. Proposuit et latine reddidit Angela Nuntia Crnobrnja. |
De peregrinatione transsiberiana. Vir quidam per Siberiam tramine transsiberiano iter faciebat. Cum Russia est terra maxima, iter illud adeo longum erat, ut hero noster iam diutius se concubitu abstinere non potuerit. Itaque conductorem traminis cum advocasset, secreto interrogavit: Audi me, sicut vir virum: mulierem valde cupio. Potesne aliquam commodare? - Ignosce - respondit ille - mulieres hic desunt. Exstat tamen Sinensis quidam, quocum hoc fieri potest. Quod viro interroganti non placuit itaque propositum renuit. Post aliquot tamen dies, desiderio carnali compulsus, conductorem denuo advocavit et inquit: Sit, ut mihi suades, Sinensem illum adduc. Solum rogo obsecroque, ut nemo alius, praeter nos, de hac re quicquid noverit. - Libenter tibi prodero - respondit conductor - scito tamen non pauciores quam septem hoc cognoscituros esse. - Qui septem?! - rogavit ille. - Et tu et ego - conductor enumeravit - et ille Sinensis, et praeterea quattuor viri, qui eum tenent, quia hoc ei semper turpissime displicet! Proposuit et latine reddidit Angela Nuntia Crnobrnja. |
De mathematicis. Francogalli quoque peritissime res mathematicas gerunt. Praeterea aeronaves vesicularias valde amant. Erant enim duo francogalli in aeronave vesicularia, quando procella venti arrepuit et vexit eos ad terram ignotam quamdam. Gubernator aeronavis vesiculariae videns infra virum per agros ambulantem magna voce clamat: "Ubi sumus?" Vir diutissime cogitat. Deinde respondit: "Estis profecto in aeronave vesicularia." Haec audiens dixit gubernator amico viatori: "Censeo illum virum esse mathematicum egregium." "Cur hoc putas?" interrogat alter. "Primum quia cogitavit diutius. Deinde responsionem exactam et accuratissimam praebuit. Denique responsio omnino inepta fuit." Proposuit et latine reddidit Philippos Apolinarius. |